Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/28

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

collegium, et confestim interiit. Tantùm potest nutus etiam magni principis. Totâ denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me fusatus ægrè, solus mediis orci faucibus ad hunc evasi modum. Sumptâ veste muliebri florida, in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili contecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus, et in sequiorem sexum insertus atque absconditus, asello spicas ordeaceas gerenti residens, per medias acies infesti militis transabii.

Nàm mulierem putantes asinariam, concedebant liberos abitus : quippè cum mihi etiam tunc depiles genæ lævi pueritia splendicarent. Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quamquam semitrepidus juxtà mucrones Martios constitutus : sed habitus alieni fallacia tectus villas seu castella solus aggrediens, viaticulum mihi corrasi. Et diloricatis statis pannulis, in medium profudit duo milia aureum : et, en, inquit, istam sportulam, immò verò dotem vestro collegio libens, meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero : brevis temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream.