Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/282

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

libenter eraderet. Nec adulescens ægræ parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem, cubiculum petit uxoris patris, matrisque fratris utcumque debitum sistens obsequium. Sed illa cruciabili silentio diutissimè fatigata, et, ut in quodam vado dubitationis hærens, omne verbum quod præsenti sermoni putabat aptissimum, rursùm improbans, nutante etiamnunc pudore, unde potissimùm caperet exordium, decontatur.

At juvenis nihil etiam tunc sequius suspicatus, summisso vultu rogat ultro præsentis causas ægritudinis. Tunc illa nacta solitudinis damnosam occasionem ; prorumpit in audaciam : et ubertim adlacrymans, laciniaque contegens faciem, voce trepida sic eum breviter affatur : Causa omnis et origo præsentis doloris, et etiam medela ipsa, et salus unica mihi tute ipse es. Isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi præcordia, meis medulli acerrimum commovent incendium. Ergò miserere tuæ caræ parentis, nec te religio patris omninò deterreat ; cui morituram prorsus servabis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in tuâ facie, meritò te diligo. Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii