Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/398

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

recedens spatiosa dilatione, adhærebat ansa : quam contorto nodulo supersedebat aspis, squameæ cervicis striato tumore sublimis.

Et ecce præsentissimi numinis promissa nobis accedunt beneficia, et fata ; salutemque ipsam meam gerens sacerdos appropinquat, ad ipsum præscriptum divinæ promissionis ornatum ; dextra proferens sistrum Deæ, mihi coronam, et coronam hercules consequenter : quòd tot ac tantis exantlatis laboribus, tot emensis periculis, Deæ maximæ providentia, adluctantem mihi sævissimam Fortunam superaram. Nec tamen gaudio subitario commotus, inclementi me cursu proripui, verens scilicet ne repentino quadrupedis impetu, religionis quietus turbaretur ordo ; sed placido ac prorsus humano gradu contabundus, paulatim obliquato corpore, sanè divinitus decedente populo, sensim irrepto. At sacerdos, ut reapse cognoscere potui, nocturni commonefactus oraculi, miratusque congruentiam mandati muneris, confestim restitit : et ultro porrecta dextra, ob os ipsum meum coronam exhibuit. Tunc ergò trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam quæ rosis amœnis intexta fulgurabat, avido ore susceptam, cupidus cupidissimè devoravi.