Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/418

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

tandem sacris initiaret. At ille, vir alioquin gravis, et sobriæ religionis observatione famosus, clementer ac comiter, et, ut solent parentes inmaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solatiis alioquin anxium, mihi permulcebat animum. Nàm et diem, quo quisque possit initiari, Deæ nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare, ejusdem providentia deligi ; sumptus etiam, cerimoniis necessarios, simili præcepto destinari. Quæ cuncta nos quoque observabili patientia sustinere censebat : quippè cùm aviditati contumaciæque summè cavere, et utramque culpam vitare, ac neque vocatus morari, nec non jussus festinare deberem, nec tamen esse quemquam de suo numero tàm perditæ mentis, vel immò destinatæ mortis, qui non sibi quoque seorsùm jubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire, noxamque letalem contrahere. Nàm et inferûm claustra, et salutis tutelam in Deæ manu posita, ipsamque traditionem ad instar voluntariæ mortis et precariæ salutis celebrari ; quippè cùm transactis vitæ temporibus, jàm in ipso finitæ lucis limine constitutos, quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia, numen Deæ soleat eligere, et sua