Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/60

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

questuque femineo conclamatum viatorum præsidium accurrisset, ac de mediis ungulis ipsius esset erepta, liberataque ; misera illa compavita atque dirupta, ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis verò pœnale reliquisset exitium.

Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit. Denique unus ex illis : Quin igitur publicum istum maritum, inquit, immò communem omnium adulterum, illis suis monstruosis nuptiis condignam victimamus hostiam ? et, heus tu, puer, ait, obtruncato protinus eo, intestina quidem canibus nostris jacta ; cæteram verò carnem omnem operariorum cœnæ reserva, Nàm corium offirmatum cineris inspersu dominis referemus : ejusque mortem de lupo facilè mentiemur.

Sublatâ contatione, accusator ille meus noxius, ipse etiam pastoralis executor sententiæ lætus, et meis insultans malis, calcisque illius admonitus, quàm inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis attritu parabat. Sed quidam de cœtu illo rusticorum. Nefas, ait, tàm bellum asinum sic enecare : et propter luxuriam lasciviamque