Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/88

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Erat in proximâ civitate juvenis natalibus prænobilis, equo clarus, et pecuniæ simul satis locuples ; sed luxuriæ popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum malè sociatus, necnon etiam manus infectus humano cruore, Thrasyllus nomine. Idque sic erat : et fama dicebat. Hic, cùm primùm Charite nubendo maturuisset, inter præcipuos procos, summo studio petitionis ejus munus obierat. Et quamquam cæteris omnibus is genere viris antistaret, eximiisque muneribus parentes invitaret ; judicio morum tamen improbatus, repulsæ contumelia fuerat aspersus. Ac dùm herilis puella in boni Tlepolemi manum convenerat ; firmiter deorsùm delapsum nutriens amorem, et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quærebat accessum.

Nactus denique præsentiæ suæ tempestivam occasionem, sceleri, quod diù cogitarat, accingitur. Ac die, quo prædonum infestis mucronibus puella fuerat astu