Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/98

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

latibulo suo quisque familia mœsta concurrimus. At ille, quamquam perfecto voto, prostrato inimico lætus ageret ; vultu tamen gaudium tegit, et frontem asseverat, dolorem simulans : et cadaver, quod ipse fecerat, avidè amplexatus, omnia quidem lugentium officia sollerter affingit ; sed solæ lacrymæ procedere noluerunt. Sic ad nostri similitudinem, qui verè lamentabamur, conformatus, culpam manûs suæ, mentiens, bestiæ dabat.

Nec dùm satis scelere transacto, fama dilabitur, et cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet ; et aures infelicis nuptæ percutit. Quæ quidem simul percepit talem nuntium, qualem non audiet alium ; amens, et vecordia percita, cursuque bacchata furibundo, per plateas populosas et arva rurestria fertur, insanâ voce casum mariti quiritans. Confluunt civium mœstæ catervæ : sequuntur obvii omnes dolore sociato ; civitas vacuatur studio visionis. Et ecce mariti cadaver accurrit, labantique spiritu, totam se super corpus effudit : ac pænissimè ibidem, quam devoverat ei, reddidit ani-