Page:Bayle - Dictionnaire historique et critique, 1820, T16.djvu/48

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

PRIVILEGIUM IMPRESSORIUM
AD DECEM ANNOS
Super Dictionario Historico et Critico Petri Bayle, in-folio, pro Zachariâ Chatelaiu et Jacobo Wetstein.
CAROLUS SEXTUS,
Divinâ favente clementiâ, electus Romanorum imperator semper augustus, ac Germaniæ, Hispaniarum, Hungariæ, Bohemiæ, Dalmatiæ, Croatiæ rex, archidux Austriæ, dux Burgundiæ, Styriæ, Carinthiæ, Carniolæ, et Wurtembergæ, comes Tyrolis.


Agnoscimus et notum facimus tenore præsentium universis, quod cùm nobis Zacharias Chatelain et Jacobus Wetstein, bibliopolæ Amstelodami, humillimè exponi curârint, quem in modum PETRI BAYLE Dictionarium Historicum et Criticum in idiomate gallico, in-folio, denuò prelo committere resolverint, vereantur autem, ne æmulorum individiâ hanc editionem imitantium impendii et laboris fructu frustrentur, ideòque nobis demissè supplicârint, quatenùs eorum indemnitati succurrere, et privilegium cæsareum fratribus Thurneysen, Basileæ in Helvetiâ bibliopolis, in anno millesimo septingentesimo vigesimo sexto impertitum, ab istis vero præfatis supplicantibus cessum, prorogare clementissimè dignaremur : nos submissæ pariter et æquæ eorum petitioni annuendum censuerimus : ac proinde authoritate nostrâ cæsareâ omnibus et singulis bibliopolis, bibliopegis, typographis, et aliis quibuscunque rem librariam seu negotiationem exercentibus firmiter inhibemus, vetamus, et interdicimus, ne quis supranominatum PETRI BAYLE Dictionarium Historicum sub hoc aliove titulo aut formâ per decem annorum spatium à lapsu prioris computandum intra sacri romani imperii, et regnorum ditionumque nostrarum hæreditariarum fines recudere, vel aliis recudendum dare, aliorsumve impressum apportare, citra præfatorum impetrantium eorumdemque hæredum ac successorum voluntatem et assensum in scriptis obtentum, ausit vel præsumat : si quis verò secus faciendo