Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/155

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Xscmti sqnl

itUU obacwi,

na redde-

, provt con-

tiw fumi,

pectant.

uttrà in»Uu-

per legatos

PETRI, VALLIUM SARNAII MONACHI,

in crastino recederent, nec nilo modo exspectarent, etiam unft die ; Carnotemn* Aautem episcopus promisit quod adhuc aliquantulo tempore cum Comite remaneret. XLII. Videns Comes noster quôd, recedentibus praefatis viris, remaneret quasi solus, tam evidenti necessitate compulsus, licèt invitus, acquievit ut modum compositionis reciperet quam adversarii offerebant. Quid ultrà ? loquuntur nostri iterum cum adversariis, firmatur compositio supradicta. Statim mandavit Comes Raimundo domino castri, ut exiens redderet castrum suum : ille autem ipsâ die exire noluit, sed firmiter promisit quôd in crastino redderet castrum summo mane. Dilationem autem istam divina Providentia voluit et providit, sicut in çventu rerum manifestissimis probatum est argumentis ; noluit etenim justissimus Judex Deus illum qui tot et tanta mala intulerat ecclesiae sanctae ejus, et adbuc si posset ampliora facturus, post tanta crudelitatis exercitia intmunem abire, recedere impunitum. Ut enim B de exteris ejus malitiis taceamus, jam triginta anni transierunt et amplius, sicut à personis audivimus fide dignis, ex quo in ecclesia castri Ternarum divina sacramenta non fuerant celebrata. Nocte igitur insecutà, coelo quasi disrupto et cataractis apertis, tam subito erupit aquae abundantia pluvialis, quod inimici nostri, qui aquae penurià diù laboraverant et propter hoc reddere se propqsuerant, aquâ illa abundantissime sunt refecti. Cithara nostra in luctum vertitur, luctus hostium in gaudium commutatur ; statim siquidem in tumorem versi, resumpserunt vires et animos resistendi, eo utique crudeliores affecti et ad persequendum nos perniciosiores, quo divinum sibi in sua necessitate adminiculum praeiumebant manifestius affuisse. O stulta et nequam praesumptio,, de illius se jactare adjutorio cujus cultui

  • abhorruerant, fidem etiam abdicarant ! Dicebant siquidem quia nolebat Deus

Ut^se redderent ; pro se etiam factum asserebant quod divina Justitia fecerat C coritra illos. Rebus sio se habentibus, episcopus Belvacensis , Comes Robertus et Comes Pontivi, imperfecto Christi negotio, immo in arctissimo et periculoso dispendio derelicto, recesserunt ab exercitu, ad propria remeantes ; et, si nobis dicere liceat quod ipsis facere libuit, (ion complété suà quadragesima, recesserunt. Ordinatum siquidem erat à sedis apostolieæ legatis, eo quod plurimi de peregrinis tepidi erant et semper ad propria suspirantes, quod nullus consequeretur indulgentiam quam cruce-signatis fecerat dominus Papa, qui in servitio Jesu-Christi unam ad minus non compleret quadragesimam. Summo autem diluculo, misit Comes noster ad Raimundum dominum castri, et mandavit ut redderet, sicut dic praecedenti promiserat, castrum suum : ille autem, aquae abundantia refectus, pro cujus penuria reddere se voluerat, videns etiafn robur exercitus recedere ferè totum, à pacto quod fecerat inconstans et lubricus resilivit ; duo tamen D milites qui in castro erant, quia die præcedenti promiserant firmiter mareseallo Comitis nostri quôd se redderent, exeuntes à castro sc Comiti reddiderunt. Cùm rediisset igitur marescallus ad Comitem (ipsum enim miserat ut eum Raimundo loqueretur) et verlia Raimundi Comiti retulisset, episcopus Carnotensis, qui in crastino voleliat recedere, rogat et consulit ut marescallus ad Raimundum iterum remittatur, eique quemlibet offerat compositionis modum, dummodo reddat Comiti castrum suum ; et ut facilius respondendo possit persuadere quod q aerit, consulit episcopus Carnotensis quod marescallus ducat secum episcopum Carcassonensem qui erat in exercitu, eo quod erat indigena et notus carnifici, insuper mater ejus, quae erat pessima haeretica, esset in castro, frater etiam ipsius episcopi nomine Gtiillelnuis de Rupeforti, de quo suprà fecimus mentionem. Iste Guillelmus erat crudelissimus , unusque de pejoribus, pro posse suo, ecclesiae inimicis. E Venientes igitur dictus episcopus et marescallus iterum ad Raimundum, verbis preces, precibus minas addunt, instantissime laborantes ut tyrannus, eorum consiliis acquiescens, secundum modum quem suprà diximus, reddat se Comiti nostro, immô Deo ; sed quem marescallus durum invenerat obstinatum in malitia sua, episcopus Carcassonensi ? et marescallus modo inveniunt duriorem. Noluit etiam sustinere snpradictus Raimundus ut episcopus cum fratre Guillelmo secretius loqueretur. Nihil igitur proficientes episcopus et marescallus, ad Comitem revertuntur ; necdum tamen plenè intelligebant nostri quod, sicut jam diximus, divina pietas liaec ordinabat, ecclesiae suae melius providendo. In crastino, summo diluculo, recessit episcopus Carnotensis ; Comes autem exiit cum eo ab exercitu, ipsum /