Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/167

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

An. liH.

M>. de Turri.

, Intérim Co¬

li Fuxi mili-

I ex Simonis

po. in carce-

p trusit.

Reversus Ça*

pro , Simon in

l&ensem ter-

m impressio-

IO) facit.

Sed , invale*-

ntibus ad ver-

irtis t municn*

b castris suis

itemlit.

50 PETRI, VAX^IUM SARNAII MONACHI,

castri burgum extrinsecus succendit. Inde veniens Caturcum, honorificè et sus- A ceptus, et, factis ibi paucis diebus, ivit cum. Alemannis supradictis, conducens eos usque ad villam quæ diciturRupis-amatoris. Inde redierunt Alemanni in terram suam ; Comes autem cum paucissimis Caturcum est reversus : et dum esset Comes Caturci, nunciatum est ei duos de militibus suis, Lambertum videlicet de Tureio * et Galterum de Langa tone, fratrem episcopi Cantuariensis, à- militibus Comitis Fuxensis esse captos.’De modo captionis eorum , siçut ab ore utrilisrjue ipsorum audivimus, aliquid breviter exprimamus. Equitabant quàdam die dicti milites prope terram Comitis Fuxi eum multis de indigenis : quod cum audiisset Comes Fuxi, cum maxima multitudine insecutus est eos. lndigenæ autem qui erant cum nostris, qui, sicut dicitur, proditionem istam fecerant, ut viderunt multitudinem venientem, statim omnes fugerunt ; ita quôd nostri tantum sex remanserunt.’ Circumdantes igitur illos sex undique adversariorum plurimi (Comes enim Fuxi fugientes indigenas insequebatur) equos ipsorum B omnes occiderunt. Amissis igitur equis, nostri inimicorum circumdati multitudine se viriliter defendebant. Tum : quidam adversariorum qui erat inter alios nobilior, cognatus Comitis Fuxi, dixit praefato Lamberto (ipsum siquidem noverat) ut se redderet :’quod audiens vir inultæ probitatis, « Nondum venit, inquit, hora. » Tamen, ut vidit quia non posset evadere, « Tali, inquit, conditione nos reddemus, si quinque nobis promiseris, videlicet quôd non occides nos vel membra » truncabis ; praeterea honestâ tenebis custodia, nec nos ab invicem separabis, et » nos ad competentem induces redemptionem, nec in aliena potestate nos pones. » .Si haec omnia firmiter promiseris, sic nos libi reddemus. Quod si nolueris, parati slsumus mori : sed confidimus in Domino quia non moriemur soli ; sed, carissimè »Inos vendentes, auxiliante Christo, priùs ex vobis plurimos occidemus ; nondum jf ligatas lialiemus manus, nec capietis nos libere nec impunè. » Audiens dictus miles C verba l.amlierti, promisit omnia quæ petebat libentius se facturum. « Veni igitur, » dixit [«ambertus, et super hoc in manu mea praestes fidem. » Ille autem non fuit ausus accedere ad eum, nisi nostri ipsum priiis s»-eurum fecissent. Assecuravit eura Lamlvertus et alios quinque. Accessit ille ad eos, et tali conditione captos duxit secum : qui mox quae promiserat malè servans, tradidit eos Comiti Fuxensi. Comes autem ille maximis catenis ligatos in teterrimo et tam angusto posuit careere, quod nec stare nec extenti jacere valebant ; lumen etiam non haliebant nisi candelam, ct hoc solummodo dum comedebant ; unum brevissimum foramen in illo erat ergastulo, |>er quod cilwria eis porrigebantur. Ibi longissimo tempore eos tenuit Comes Fuxi, dorfec inulta pecunia sunt redempti. Nunc ad id quoti dimisimus revertamur. p

Peractis apud Caturcum Comes nobilis negotiis pro quibus*illuc advenerat, projKisuit-abire in terram Albigensem. Rediens igitur à Caturco, transiensque per castella sua,’el visitans marcliias suas, versits Apamias remeavit. Venit igitur ad quamdam munitionem prope Apamias, et invenit eam contra se munitionem illam quidem in ea sex milites et homines multi ; Comes vero ipsà die munitionem illim non potuit capere ; sed in crastino mane, insultu facto, porta succensa suffosso muro, ipsam munitionem vi cepit et dextruxit, tribus militibus qui erant in ea et hominibus interfectis ; tres solum milites ad consilium suorum reservavit, quia promiserant quôd facerent reddi Lambertum de Tureio et Galterum de Langa tone Anglieui.i, quod, sicut dictum est, Comes Fuxi tenebat. Inde Apamias Comes noster pervenit, et, dum esset ibi, nunciatum est ei quôd homines de Podio-Laurentii, factà proditione, tradiderant villam Sicardo.qui fuerat dominus castri, et jam tam E ipse Sicardus cum suis militibus quam homines illi, milites Guidonis de Luceio qui custodiebant castrum, in munitione positos impugnarent ; sicut enim praediximus, Comes noster castrum illud dederat dicto Guidoni. Quo audito, turbatus Comes, in auxilium milituin properare cœpit ; et cùm venisset ad Castrumnovnm, venit ad eum qui diceret, milites dicti Guidonis turrem Podii-I>aurentii reddidisse adversariis, et ’vere sic erat. Quidam siquidem miles, cui praecipue Guido sa-jR-dictus custodiam commiserat, patris sui pecunia, ut dictum est, mediante, reddiderat adversariis turrein praedictam ; sed post aliquot dies, cum de proditione in curia Comitis accusaretur miles ille, et nollet se defendere j>er duellum, memoratus Cuido illum patibulo suspendi fecit. Dimissis Comes apud Gistruin-