Page:Coudriet, Chatelet - Histoire de Jonvelle et de ses environs, 1864.djvu/532

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

neglectum fuerit, satisfactionem nisi per comitem et ejus collaterales saltem dominos, videlicet Rainaldum de Trevâ, Jeremiam de Ruffiaco, Guidonem abbatem (Cariloci), vel, si hi quoque modo defuerint, consimiles, salvâ pace descriptarum Ecclesiarum, recipiat. Si ergò quolibet modo erga dominum Guidonem de hâc re vuerra exsurrexerit, comes se adjutorem et defensorem promisit et fidem suam super hoc per pluvinam obligavit. Quod de rapinis abbatiæ Faverniacensis probandum erit, apud Fáverniacum probabitur ; de rebus ecclesiæ Sancti Marcelli apud Sanctum Marcellum.

Testes fuerunt hujus rei : Galcherius de Salinis, Garinus decanus, Rainaldus de Trevâ, Jeremias de Ruffiaco, Guillelmus de Pasrne, Odilo de Montebozone, Heinricus de Prohihereth (Purgerot), Stephanus villicus Vesulanus.

Actum Faverniaci, tempore Bernardi, abbatis Faverniacensis, et Alenardi, prioris Sancti Marcelli.

Idem autem supradictus Oliverius, post non multum temporis, in præsentiâ comitis Renaldi, apud Luxovium potestatem et res Sancti Marcelli vuerpivit, et per sacramentum super sanctas reliquias juravit, quod etiam idem famuli ejus fecerunt, quatenùs nunquàm deinceps per se aut per alios homines suos de rebus sancti (Marcelli) accipiat. Quòd si forte aliquandò injuriam facere acciderit, infrà VII dies quo ei ostensum fuerit à monachis, redderet.

(PÉRARD, Recueil, p. 229.)


1157. Charte de Guy de Pesmes en faveur de Cherlieu.

Guido, miles de Pesmes, concessit fratribus de Cari Loci ut quicumque de suis hominibus ad conversionem eorum venerint, eos liberé valeant retinere ; prætereà quæcumque possidebat eodem die ecclesia nominata, et quidquid calumniabatur in pratis de Juvegne, et in terris Borandi de Gorgon apud Ognez, et terram de Charmis in finagio de Saynt Mardion ; et quidquid de casamentis suis domus eadem possidebat ; necnon eleemosynas Hugonis fratris sui apud Sanctum Marcellum, duos scilicet modios vini, et Verneium