Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, I.djvu/121

La bibliothèque libre.
Aller à : navigation, rechercher
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
Clarissimo Viro Domino *****.
Censura quarumdam Epistolarum
Domini Balzacij.


Clarissime Domine,


Quocunque animo legam has Epistolas, siue vt feriò
examinem, siue magis vt oblecter, tantoperè mihi
satisfaciunt, vt non modò nihil inueniam quod debeat
reprehendi, sed ne quidem etiam in rebus tam bonis
5 facilè iudicem quid præcipuè sit laudandum. Est enim
in illis puritas elocutionis, tanquam in humano corpore
valetudo, quæ scilicet ex eo maximè credenda est
optima, quòd nullum relinquat suî sensum. Est insuper
elegantia & venustas, tanquam in perfectè formosâ
10 muliere pulchritudo, nempè quæ non in hâc aut
illâ re, sed in omnium tali consensu & temperamento
consistit, vt nulla designari possit eius pars inter cæteras
eminentior, ne simul aliarum malè seruato proportio
imperfectionis arguatur*. Sed veluti singulæ
15 pulchritudinis partes, inter næuos & defectus formarum
quas videre consuenimus, facilè distinguuntur,
atque harum nonnullæ interdum tantâ laude dignæ
sunt, vt hinc optimè, quantò maiora essent formæ omnibus
numeris absolutæ merita, si quæ talis reperiretur,
20 æstimemus ; non dispari ratione, si ad aliorum
scripta mentem conuerto, plurimas sæpè in illis virtutes
orationis enumero, nempè quorumdam vitiorum
mixturâ distinctas. Et quoniam illæ etiam ibi suis laudibus
non carent, hinc maximè percipio, quantò pluris