Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, III.djvu/548

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée

5j6 Correspondance. 1,410-4»!.

Vir Clariffime,

Gratulor tibi, quod perfecutionem patiaris propter veritatem; gratulor, inquam, & ex animo : non enim video tibi quicquam mali ex iftis turbis pofle contin- gere, fed contra gloriae tuse multum accedet. Lsetari 5 debes quod Deus inimicis tuis confilium ac bonam mentem ademerit; vides enim iam prohibitione libri tui nihil aliud effedum effe, nilî tantùm vt cupidiùs ematur,accuratiùs examinetur,eius^iniquitas &caufae tuae bonitas àpluribus agnofcatur. Plures iam aduer- >o tent quàm acerbe, quàm iniuriofè,ac quàmfme caufâ, folâ inuidentiâ fuâ permotus, te ille prior laceffiuerit; et contra tu quàm modeftè, quàm leniter, quàm etiam (quod fané indigniffimum eft) reuerenter refponderis, & quàm iuftse ac graues caufae te ad refpondendum i5 coëger-int. Plures agnofcent quàm infirmse fint ra- tiones omnes quibus tuas opiniones impugnare cona- tus eft, & contra quàm validse fint ese quibus ipfum réfutas. Plures concludent nuUas amplius ei fuperefle ad tibi refpondendum. Atque omnino plures indigna- 20 buntur, quod tantum poffit contra ius & fas in veftrâ ciuitate, vt ei licuerit publico fcripto te Atheum, Bef- tiam, & alijs eiufmodi nominibus vocare, falfafque adhibere rationes ad falfis te criminibus onerandum ; tibi verô nequidem liceat | veriffimis vti rationibus, 25 verbifque modeftiffimis ad te purgandum.

Egregium^ verô eft quod audio ab ipfo proponi, vt

a. On attendrait : « Voétii ».

b. On peut faire commencer ici, et poursuivre jusqu'à la fin de l'ali- néa, la partie du premier projet de réponse que Descartes aurait refaite ensuite.

�� �