Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/168

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

I Ç4 Correspondance.

��P. 42 : non possitn ejus ope. . .

[0]. — Sed quid potest conferre cognitio ad acquirendas reliquas Dei perfectiones ?

R. — Omnino multum ; nam per eam evadimus sapientiores, prudentiores, cognoscimus clarius illas perfectiones et sic illas dare cognitas facilius conquiremus, cùm sapientia prudentiaque média ad eas conquirendas suppeditatura sit.

P. 44: nulla difficiliora factu mihi videntiir . . .

Nam hic accurate distingui débet inter intellectionem, concep- tionem et imaginationem, quas distinctio est magni usûs. E. g., Dei perfectiones non imaginamur, nec concipimus, sed intelligimus : quomodo Deus unicoactu omnia intelligat', quo modo ejus décréta sint idem cum ipso, non concipimus, sed intelligimus, quoniam hoc nobis, ut ita loquar, reprsesentare non possumus. Sic enim Dei perfectiones et attributa non concipimus, sed intelligimus : ut au- tem concipiamus, concipimus illa tanquam indefinita. Jam autem si ego mihi ipsi dedissem meam naturam et id quod sum, dedissem etiam mihi omnes Dei perfectiones : puto dedissem mihi perfec- tiones Dei, cùm eas ut indefinitas concipio, ut, e. g., dedissem mihi cognitionem majorem quàm jam habeo, eâque adhuc majorem et sic porro ; cùm autem indefinita ita multiplicantur, fiunt infinita, seu potius infinitum, nam taie indefinitum et infinitum idem sunt. Ut autem ita magis et magis auxissem meam cognitionem, sic etiam auxissem reliqua mea attributa, quœ mihi difficiliora non videntur cognitione, cùm' ita sint' attingenda, et sic Deus evasissem : jam autem experior me illud facere non posse, et non posse ita cogni- tionem meam augere, ut quidem vellem. Ergo a me non sum, etc.

P. 186 : majus est cj-eare vel eonservare subjeclum quàm attributa...

Scilicet ejusdem substantife. Nam non débet hîc institui compa- ratio unius substantife cum attributis alterius.

[0]. — Sed attributa sunt idem cum substantiâ. Ergo non majus est. . .

I. après intelligat, abréviation douteux, et sint n'est qu'une con- tour et similia. — 2. Cùm est jecture.

�� �