Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/192

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

lyS

��Correspondance.

��P. 20 : non pigebit adscr ibère. .

��Auctor non libenter scribit ethica, sed propter pœdagogos et similes coactus est bas régulas adscribere, quia aliàs dicerent illum esse sine religione, fide, et per suam methodum.hœc evertere velle,

P. 36 : sed si nesciremus..."

Si enim ignoraremus veritatem omnem oriri a Deo, quamvis tam claraî essent ideœ nostras, non sciremus eas esse veras, nec nos non falli, scilicet cùm ad eas non adverteremus, et quando solùm recor- daremur nos illas clare et distincte percepisse. Aliàs enim, etiamsi nesciamus esse Deum, quando ad ipsas veritates advertimus, non possumus de iis dubitare ; nam aliàs non possemus demonstrare Deum esse.

P. 56 : fortassis a senectutis debilitatione. . .

An et quomodo homo ante lapsum immortalis fuisset, philosopho non est inquirendum, sed Theologis relinquendum. Quomodo etiam homines ante diluvium adeo protraxerint aetatem, philoso- phum superat, forsanq'ue Deus id per miraculum et extraordinarias causas sine ullis causis physicis fecit; tum etiam potuit tum" esse alia naturœ ante diluvium constitutio, quœ per illud deterior reddita sit. Philosophus naturam ut et hominem solùm considérât, prout jam est, nec ulterius ejus causas investigat, quia bac' illum supe- rant. Quin autem humana vita prolongari posset, si ejus artem novissemus, dubitari non débet; cùm plantarum et similium vitam àugere et prolongare possimus, quia artem earum novimus, quidni ergo etiam hominis ? Optima autem vitam prolongandi via, et bonam distam conservandi ratio est, quando vivimus et edimus el similia sicut bestiœ, videlicet^ omne id quod nobis arridet, sapit, et quidem id eatenus tantùm.

[0]. — Sed hoc bene quidem procederet in corporibus bene dis-

I. hœcj peut-être hœ. — 2 videlicet] signe abréviatif [MS.].

a. Discours de la Méthode, p. 22, 1. 3o.

b. Ib., p. 39, 1. 3.

c. Ib., p. 62, I. 28.

d. Ce mot tum semble à supprimer ici.

�� �