Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/139

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

98-99- Pars Tertia. 109


puncto A, tendere versùs C, juxta legem motûs suprà expositam: ponentes scilicet lineam AC esse rectam, quae tangit circulum in puncto A a. Si enim lapis è sundâ egrederetur, eo temporis momento, quo veniendo ex L pervenit ad punctum A, rêvera pergeret ab A versùs C, non versùs B; ac quamvis sunda hunc




effectum impediat, non tamen impedit conatum. Si denique non respiciamus ad totam istam vim motûs, sed tantùm ad illam | ejus partem quae à sundâ impeditur, eam scilicet distinguentes ab aliâ ejus parte quae sortitur suum effectum, dicemus hunc lapidem, dum est in puncto A, tendere tantùm versùs D, sive recedere conari à centro E secundùm iineam rectam EAD.

Quod ut clarè intelligatur, conferamus motum quo lapis, in puncto A existens, ferretur versùs C, si à nullâ aliâ vi impediretur, cum motu quo formica, in eodem

a. Pars II, art. xxxix, p. 63.

LVIII. Quomodo ea que circulariter moventur, conentur recedere à centro sui motûs.