Aller au contenu

Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/236

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

20Ô

��Principiorum Philosophie

��igi-ig3.

��VII. Ipfas à primo & fecun- do elemento poffe im- mutari.

��VIII. Effe majores globulis Jecundi elementi,Jed iijdem effe minus fo- ndas & minus agita- tas.

��IX.

Eas ab initio fibi mu- tuà incubuiffe circa Terrain.

��ut impetum globulorum fecundi elementi, circa fe motorum, fufli|neat; quia quaecunque id non potue- runt, rurfus in primum vel in fecundum elementum fint refolutse.

Verumenimverô, quamvis illae globulis fecundi ele- menti totse refiftant, quia tamen fingula ramenta ex quibus funt conflatae ipfis cedunt, femper eorum oc- curfu nonnihil poffunt immutari.

Cùmque ramenta ifta primi elementi varias habeant figuras, non potuerunt plurima fimul tam apte con- jungi, ad unamquamque ex iftis particulis tertii ele- menti componendam, quin multos angufliflimos mea- tus, foli fubtiliffimae materiae ejufdem primi elementi permeabiles, in illâ relinquerent ; unde fit, ut quamvis hse particulœ fint multô majores quàm globuli cœlefles, non pofîint tamen effe tam folidae, nec tantse agitatio- nis capaces. Ad quod etiam facit, quôd figuras ha- beant valdè irregulares, & ad motum minus aptas, quàm fint fphsericae iftorum globulorum. Cùm enim ramenta ex quibus componuntur, innumeris modis diverfis conjunfta fint, inde fequitur ipfas & magni- tudine & foliditate & figuris plurimùm ab invicem differre, ac ferè omnes earum figuras effe admodum irregulares.

Hîcque notandum eft, quandiu Terra inftar fixarum in peculiari fuo vortice verfata eft, necdum verfùs So- lem delapfaerat, iflas particulas tertii elementi, quse ipfam involvebant, quamvis à fe invicem effent dif- jundse, non tamen hinc inde per cœlum temerè fpar- fas fuiffe, fed omnes circa fphaeram M conglobatas, unas aliis incubuiffe ; quia pellebantur verfùs centrum

��IO

��i5

��20

��25

��3o

�� �