Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/430

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

} 2 EPISTOLA 33-35.

dare, ac publiée profiteri fe, uti res erat, & clarè poftea in fuâ ad tuas Thefes refponfione oftendit, nihil adver- fùs veftram religionem verbo illo tentaffe. Quod idem etiam coram aliis Theologis, tuis Collegis, eft profef- fus. Quomodo nihilominus ftatim poftea thefes in il- 5 lum per triduum difputandas confcripferis, & in ipfo earum titulo verbum illud de ente per accidens, tanquam à SS. Facultate Theologicâ haerefeos damnatum, often- tare volueris; in Thefibus autem impugnâris tantùm Regii opiniones de formis fubftantialibus, de motu io terrae, de fanguinis circu|latione, & talibus quae ad Phyficam&Medicinara, non autem ullo modo ad tuam Theologiam pertinebant* ; & quas tamen priùs non re- prehenderas, cùm ille tibi fuas Thefes, in quibus de iis agebat, legendas dederat & emendandas. Quomodo i5 etiam carmen à ftudiofo nefcio quo in laudem tuarum Thefium fieri vel curaveris, vel certè permiferis, idque te praefente fuerit in Academiâ diftributum : in quo carminé Regius expreflë defignabatur hoc verbo, ô Regium faclum &c, atque indigniffimis convitiis pro- 20 fcindebatur. Denique fcivi reliqua omnia, quae jam in epiftolâad P. Dinet enarravi.

Ex quibus fateor me nullam eximiam pietatem in te deprehendere potuifle. Neque enim dubium eft, quin vel amicitiam erga Regium initio fimulâris, ut illum 25 tanto faciliùs | poftea incautum & nihil à te metuen- tem circumvenires ; vel certè, fi fuit vera, quin illam violaris, cùm primùm putafti te habere aliquam occa-

22 Après enarravi, non à la ligne (i H édit.). a. Tome III, p. 487.

�� �