Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/692

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

2Ç4 QjJERELA i23-«5.

tatis verba*, quae eo in libro pofueram, rapuit obtorto collo b , perfua- furus iis qui illa folummodo vidèrent, nec legerent castera, magnam mini intercedere familiaritatem cum Jefuitis; perinde ac fi quis me accufaret, non fane in Galliâ, ubi tam frivolae accufationes contemptui forent, fed in aliquâ ditione in quà feveriffima Inquiûtio obtineret, arftam me cum Voetio colère amicitiam, idque inde probaret, quôd eum nominem Celeberrimum Virum in titulo prolixae Epiftolae quam illi publiée infcripfi. Non dubito palam iis fore, qui hanc legiffent Epiftolam, mendacio eum fuiffe deleclatum, qui me fie aceufaffet, eofque nafo fufpendiffe adunco, quibus talia aufus effet proponere.

Quoad fecundum caput, quamvis illi refutando non deeffent multi teftes, fi eos voluiffem nominare, cenfui nihil tutius fore mihi quàm recla Schoockium aggredi, ut in locum Voetii plecteretur, fi ejus crimen in fe vellet derivare; aut fi | non tam eximiae in ipfum effet charitatis, malletque aliquam exeufationem mereri, totius rei veri- tatem retegere teneretur.

Prudentia, integritas, generofitas eorum qui adminiftrant Remp. eâ in Provinciâ in quâ degit, mihi perfuaferunt illos juftitiam petenti neutiquam denegaturos, quamvis nunquam antea quenquam ex illis compellare datum fuiffet, eofque omnes Schoockius amicos haberet, effetque Reftor Univerfitatis ipforum, cùm querelam meam adverfus ipfum detuli. Sola enim juflitia Refp. & imperia tuetur ; illius gratiâ, primi mortalium fylvas & fpeluncas reliquere ad Urbes extruendas; ea fola eft quse confert libertatem, ut è contrario ex reo- rum impunitate & condemnatione innocentium nafeitur licentia, quas, juxta Politicorum obfervationem, femper fuit exitio Rebufpu- blicis : adeoque vix dubitabam prudentiflimos Magiftratus, qui Reip. bonum optant, & authoritatis fuae tuendœ funt ftudiofi, follicite pro- curaturos ut jus mihi, ubi id petiiffem, adminiftraretur.

Quid inde evenerit, poftea refeiviftis, & quomodo DD. Profeffores Univerfitatis Groninganae, quos Schoockius in judices fuos expetiit, eâ omni erga ipfum ufi fint manfuctudine quam exoptare poterat, |& nihilominus, prudentia fingulari, omnem quam expeclabam, & légitime defiderare poteram, fatisfactionem mihi dederint. Privatis enim non licet fanguinem, famam vel bona petere adverfariorum fuorum; fufficit fi eorum profpiciatur indemnitati, quantum judicis pote eft : reliqua ipfos non fpectant, fed publicum. Quod autem potiffimum meî intererat in hoc negotio, erat ut retegeretur falfitas

a. « Honeftatis ac comitaus » : de civilité. Page 223, 1. 11.

b. « Rapuit obtorto collo » : il a pris prétexte. Page 223, 1. 10.

�� �