Page:Henri IV - Lettres Missives - Tome1.djvu/578

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
538
LETTRES MISSIVES

bascerent, animum adjunximus, consiliaque omnia nostra contulimus.

Quibus enim bellorum æstibus in scopulos abrepta fuerit universa Gallia, ut parum abfuerit a naufragio, quibus etiam nunc periculis subjecta sit, Celsitudini vestræ satis superque cognitum esse non duibitamus, cui malo ut resisteremus et nefariis perditorum hominum, novisque rebus studentium consiliis obviam iremus, aliquot annos, quibus civilibus bellis agitata fuit Gallia, nostræque ditionis provinciæ, in Galliis substitimus, nec vero levioribus de causis modo subsistere cogimur, ut malum imminens toto regno, quantum auctoritate apud omnes ordines, gratia vero apud Regem pollemus, ab ipsis Galliæ cervicibus avertatur.

Etsi anim de voluntate Regis Christianissimi ad tranquillitatem propensa, ejusque erga nos studio dubitare nefas putamus, suspecta tamen est nobis, nec immerito, cum multorum principum, qui salutem suam in aliorum excidio locant, proclivis ad turbandum libido, tum maxime Romani Pontificis animus, qui nullum ad usque tempus lapidem non movit, ut quietem regni florentissimi turbet, in easque nos omnes conjiciat angustias ut nunquam eluctari possemus.

Porro cum duo essent quæ nos ad hoc iter suscipiendum impellerent : prius quidem ut jucunda vestræ Celsitudinis præsentia frueremur, prudentissimumque ipsius judicium de confirmanda et stabilienda pace Gallica consuleremus ; posterius vero ut de communibus omnium Europæ ecclesiarum periculis consilia conferremus ; hæc cum ipsi coram præstare non possimus, existimamus non abs re futurum si per legatos id faceremus. Neque sane alia fuit domini Segurii ad Celsitudinem vestram mittendi ratio, cujus nos hominis, honestissimo et nobilissimo loco nati, eam tum in nostris, tum in Ecclesiarum rebus administrandis, religionem et incorruptam fidem perspeximus, ut eum in familiæ nostræ præfectum elegerimus, secretiorique consilio moderatorem adhibuerimus. Et licet ejus absentiam, neque nostra neque Reipublicæ ratio pateretur, istius tamen legationis onus ei committendum duximus, ut de nostro erga vos propensissimo studio Celsitudinem vestram certiorem faceret, et gratularetur vobis felicem