Page:Henri IV - Lettres Missives - Tome1.djvu/588

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

pum oculis subjiceremus, ac cum iis do fœdere contra vim Antichristi illius coe indo verba faceremus.

Verum cum in pace Gallica constituenda difficultatos quædam subinde exorientes, nobis sæpius ad profectionem istam accinctis et paratis remoram injecerint, quod ipsi præstare non potuimus, id ut per alium fieret statim operam dedimus. Dominum itaque Segurium Pardolianum, interiori nostro consilio præfectum, ad serenissimos illarum regionum reges et illustrissimos principes ablegavimus, eique potestatem fecimus cum iis agendi de gravissimis illis et concordiæ et fœderis instituendi negotiis.

Cum autem Celsitudinis vestræ summam esse prudontiam et eximiam virtutem intelleximus, imprimis vero religionis et pietatis studium singulare, idcirco eidem Segurio nostro mandavimus, tum ut sinceram nostram et minime fucatam amicitiam et benevolentiam erga Celsitudinem vostram aperiret, tum etiam ut de legationis suæ causis cum Celsitudine vestra, ex mandati sui formula, serio ageret, postularetque ut negotium istud, Ecclesiæ Dei perutile et prorsus necessarium, totus viribus præsertim apud serenissimum regem Sueciæ Celsitudo vestra promoveat. Quod quoniam, propter istam pietatem qua cæteris plerisque præstat, a Celsitudine vestra exoratum iri confidimus, quæ vero desunt epistolæ nostræ dominus Segurius industria sua, pro muneris ratione, explicabit, literis istis finem imponemus, si prius officia nostra omnia Celsitudini vestræ detulerimus, ac Deum oraverimus, ut Celsitudinem vestram ad Ecclesiæ salutem diutissime incolumem servet.

Neraci, xxv julii 1583.


[HENRICUS.]