Page:Lévy-Bruhl - Revue philosophique de la France et de l’étranger, 98.djvu/6

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
6
revue philosophique


humaine pour aboutir à une vision du tout, sous tous ses aspects. Tel apparaît déjà Leibniz dans les trois lettres que nous publions ici, et dont la première est datée de 1670, alors qu’il n’avait que vingt-quatre ans. B. GROETHUYSEN.

I

NoM :M !mo et Amplissimo Viro Domino Lamberto Velthusio. Ultrajecti. NobiUssime atque Amplissime Domine.

Miraberis literas ab ignoto, sed non et affectum ; credo enim quod ego de me profiteor, idem et alios dicturos, se cum primum libros tuos inspicere datum est, protinus tui admiratione captos esse. Vidi a te, ita enim aiunt, Dissertationem de principiis justi et decori epistolicam, vidi specimen Pellianarum’ 1 objectionum in satisfactionem Christi refutatorum auctore L. V. id est te. Vidi initia primae philosophiae, sed et quae de generatione ac Liene scripsisti ac praefatus es. Reliquorum nihil hactenus in manus meas pervenit, sed quae tamen ex visis aestimen. Nolo apud te’ tua laudando adulatoris suspicionem incurrere illud dicere necesse est, inter paucos saeculi nostri te numerandum qui contra torrentem plebeium generoso nisu surrexerunt. Procul illi sunto, qui mutata senectute pro Aristotele nobis Cartesium substituunt, qui Gassendum, qui Hobbium, qui omnium unum, ut numen venerantur. Utinam vero meditationes publico ne invideas, quas haud dubie multas et magnas alias animo concepisti, saltem ut habeamus systema philosophematum tuorum, multo solidiore scientia nos beaturum, quam si pro parte tantum nobis felicibus esse liceat. Scintilla illa lucis, quam in re medica dedisti, utinam in flammam emicet. Tu inter paucos es, qui ei scientiae artem demonstrandi attuleris. Non potes genus humanum melius demereri, quam si institutiones medicas ex tuis hypothesibus conscribas. Et vero nosti ipse âc demonstrasti, id maxime Deo gratum esse, quod publicè utilissimum. Sed nec animae medicinam omittes, in qua facienda satis constat, quanto apparata omcina tua instructa sit. De jure naturali condi aliquando scientiam, omnium in 1. I.irc Crellianarum.

. Lire apparatu.