Page:La Bigne Villeneuve - Cartulaire de l’Abbaye Saint-Georges.djvu/99

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

CHARTULARIUM


ABBATIÆ


SANCTI GEORGII REDONENSIS



[Anno 1028 vel 1030.] 
I.
[Fo 1o recto.]
ENSUYVENT LES PREVILEGES ET FONDATIONS DE LABAYE MONSEIGNEUR SAINCT GEORGE PRES RENES[1]


Qualiter fuit constituta regula monasterii Sancti Georgii. — Cum omnibus qui recte sapiunt liqueat quia universa temporalia sine relevacione labuntur, et absque reditu transeunt atque irreparabiliter pereunt, cunctos in mortali spiritu viventes summo uti oportet studio quatinus hiis temporalibus quibus nunc ad modicum fulciuntur, in quantum possibilitas suppetit, eterna mercentur quibus semper fruantur. Non enim hominem, qui ad Dei ymaginem eternus est conditus, pereuntibus inmiti (sic) decet, ne simul pereat ; nec transeuntibus subici[2], cum transire non possit. Sed sic ea que temporaliter possidet pro Dei voluntate disponat, ut per hec ad perennia possidenda convalescat. Nam si terrena indiscrete diligens,

  1. Une copie du Cartulaire, écrite au xve siècle, porte la variante suivante du titre : « Ce sont les previleges e les fondementz de labaye Sainct Georges. »
  2. Pour subjici.