Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/23

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

cubicae sibi ila jungi possunt, ne quid intercedai vacui. Sunt igitur causa, cur reflectantur atomi igueae, id est, \yev hypoth. 5, coloris. At inter sphaericas plurimum est vacui, sunt igitur causa non reflexionis (ubi enim nihil obstat, penetrant potius, quam reflectunturj, seu non coloris, id est per hyp. 3, nigredinis.

8. Quicquid rarum tale est, id condensatum magis est tale.

Quia vis unita fortior.

9. Nix est aqua condensata.

10. Nix igitur quam maxime nigra etiam apparere debet, per hyp. 7, Juncta 9, et 8. Q. E. D.

Tale igitur est argumentum hoc, quäle Zenonis contra motum, vel ut sopbistam gloriosum convinceret Anaxagoras, vel ut ingenium suum quidvis probando et defendendo ostentaret, vel ut sceplicis patrocinaretur, divortium sensus et rationis ostendendo, ut alterutrum falli necesse sit. Nigram autem etiam sibi apparere si dixit, joci gratia dixisse videtur, quia sciret, neminem redarguere hoc παράδοξον posse.


III.

Leibniz an Jac. Thomasius.

(Im Auszuge.)

Nitschium nostrum professorem Matheseos Giessensem factum video. Suscepit ille in se praestatque utilissimam Germaniae nostrae diurnalis Galilei versionem. Audio Germanos aliquot, nescio quam similem societatem moliri : qui nisi iisdem dotibus ab ingenio aut fortuna instructi sunt, optandum est, eos quiescere potius, quam rhapsodiis quibusdam patriae dedecori, exteris irrisui esse.

Sed nee Gallorum reptiles conatus Anglicanae sublimitati conferri mereniur. Copia mihi facta est literarum secretarii societatis Anglicanae regiae ad populärem quendam in Germania suum, quibus novissimae meditationes continentur, promittunturque ea velut publice nomine, quae si vera sunt seculo gratulandum est : Polygraphia Wilkenii universalis ; Quadratura circuli Jac. Gregorii Scoti perfecta ; Brounkeri quadratura hyperbplae perfecta, et reperta