Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/166

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeibuii an bc $olb¢r. 153

r ll.

Qeilmig au bc îšolber.

Literas quas ad ingeniosissimum D. Bernoullium Professorem Groninganum, amicum meum singularem, nuper dedisti, tanquam ad me scriptas accipio, cum totae in serupulis exponendis versentur, qui Tibi mea expendenti superfuere. ln quibus cum non humanitas’ tantum appareat, sed et traluceat candor studiumque véritatis, et ea sit judicii Tui vis, ut non possit non eollatio mihi, uteunque res cadat, esse fructuosissima, non diu deliberavi, an oecupare seriben’di officium deberem. Faeile agnoseo novas sententias non nisi post multipliees diseussiones et virorum insignium examina posse stabiliri. Quae res facit, ut laborem Iubenter sumam privatae cum Tui similibus (quales utinam multos nossem) diseussionis, non tam gloriam spectans in laboribus meis et plausum vulgi (ut qui statim protrudunt sua) quam firmitatein et velut consolidationem doctrinae a legitimis judicibus id est intelligentibus expeetandam. Sed venio ad rem.

Merito ambigere videris inter duas positiones, quarum una est : easdem vires requiri, ut corpus L librarum ad unius pedis et corpus unius librae ad L pedum altitudinem attollatur, ex qua sequitur sestimatio virium mea. Altera vero est : quae aequalem mumerum impressionum gravitatis vincere possunt, ea aequalem vincere possunt résistentiam, ex qua sequitur sestimatio vulgaris. Nec injuria addis, pari jure quo ego negavi posteriorem, quia contineat xptvóμevov, posse etiam negari priorem a me affirmatam, donec argumento eomprobetur. Equidem Cartesius eam admiserat eaque erat usus in Meehanico suo Sehediasmate, quod et feeerat Pascalius in Tr. de acquilibrio liquorum. Unde argumento ad hominem erga Cartesianos uti poteram. Quia tamen mihi véritatem per se indagare in animo fuit, probare thesin lneam conatus sum deductione ad absurdum, rempe ad motum perpetuum, quod argumentum Tibi non spernendum videri pro eandore Tuo agnoscis, cum ais : dissimulare Te non posse in illo exemplo meo, in quo rires quae corpus L librarum attollere poterant ad pedem, postea tollant ad quatuor, esse quidpiam ex quo Te satis commode extricare nequeas. Nam inde sequitur motus perpetuus