Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/180

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

9 : Eviter an Qclbnlg. 137

vocas commercium, cujus quem conceptum formem, inde exemplo conabor explicare ; rectene an secus, tui erit judicii.

Supponamus machinam multis ex partibu conflatam, suisque viribus suas opérationes peragentem. Supponamus mentem, cui insit hujus machinae omniumque ejus partium adaequata idea. Haec enim exactissime repraesentet illam machinam, nihil in ea repraesentabitur, quod non sit in machina, et quidquid mutationis inter partes istius machinae continget, ejus repraesentamen necessario sequetur ex idea, et vice versa, quidquid ex idea sequetur, illud necessario continget ex machina, ita tamen, ut quae in machina fiunt, fiant ex natura machinae, quae vero in idea, ex natura ideae, quae est repraesentamen machinae. Nam si quae in machina contingèrent quae ex idea machinae non sequèrentur, aut vice versa ex idea quaedam sequèrentur, quae in machina non contingerent, sequeretur hanc ideam non esse machinae istius ideam, quod est contra Hypotbesin. Quod si nunc porro flngamus dari mentem, quae ideam habeat unius ex partibus istius machinae, habebit illa idea eandem relationem ad ideam totius machinae adaequatam, quam illa pars habet ad totam machinam. Verum ut ex illa idea adaequata machinae omnia sequuntur quam clarissime, quae in œta machine fiunt, sic ex idea partis sequentur omnia, quae solis hujus partis viribus fiunt ; quae vero contingunt ab aliis partibus machinae in banc partem agentibus, ea illa mens quae solam hanc partis ideam habet, cum ex sua idea quidem non sequantur, aliquam tamen ad eam relationem habeant, non percipiet clare, sed confuse, id est sentiet. Si quae vero fiant in machina a partibus ejus aliis, quae banc partem non afficiunt, ut ex iis illa pars nihil mutabitur, sic mens quae habet ideam hujus partis, nihil istorum aut percipiet` aut sentiet.

Magnae molis esse, res a captu vulgi et plerorumque praejudiciis satis remotas demonstrare liquido, ut lubens agnosco, ita hanc ipsam ob causarn tuarum esse id partium judico. Quod autem de censuris dicis, eae quaeso te non absterreant. Ea enim, mihi crede, Vir Amplissime, tua est apud omnes, qui litteras et scientias colunt existimatio, ut nihil tibi ab hominibus sive imperitis sive malevolis metuendum sit. A quibus si quid metuendum forêt, plus ingrueret periculi, ubi paradoxe a fundamenlis quibus nituntur, sejuncta proponuntur, quam ubi cadem suis demonstrationibus ex primis principiis deductis ab omnium cavillis muniuntur. Vis demonstrationis apud harum rerum intelligentes et véritatem unice amantes judices,