Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/192

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ê : äolbct au Qcibnig. 179

désignetur, illa tamen, ut ipsum tempus, merum ens rationis est. Existentia autem nihil addit naturae rerum existentium, adeoque nec coexistentia, quae dum sequitur ex natura extensionis, illi nihil superaddit. Deinde inertiam matériae ab extensione diiïerre existimas, quia per extensionem indiiïerens est ad motum et quietem. Per inertiam vero etiam résistat mutanti. Me quod attinet, nullam aliam in extensione indiiïerentiam agnosco, quam ea est, qua suscipit motum et quietem, si causa fit, quae alterum efficiat. Neque putem ex illa °sequi, ut quaelibet vis etiam minima quemlibet motum* efficiat etiam maximum. Si nulla matériae lnertia ascribatur ab extensione distincta, putasne fore, ut minimum quoddam corpus, quocunque motu praeditum, corpus impelleret maximum sine ulla motus sui debilitatione ? Huic rei répugnare videtur ipsa natura causae et elfecti, quae certam quandam inter se proportionem servant. Et sane majoris efficaciae est, pari velocitate movere extensum majus, quam minus, vel hoc ipso, quod effectum majus est. Resistentia praeterea ipsa non videtur mera passio. In tantum namque opinor résistit, quantum in contrarium nititur.

Vires actrices -mutabiles sunt modificationes alicujus substantialis rei. Proculdubio. Sed non possunt esse rei mère passiva e. Verum talis nulla datur, si quidem omnis substantia demon-Stretur activa. Verum quidquid hujus sit, in eo difficultatis meae summa est. Concipio extensionem, ejusque respectu modorum infinitam varietatem. lllam mihi videor aeque concipere posse omnibus partibus suis quiescenlem, ac varie motam. Novi tamen ex effectis cam mutari adeoque moveri ; ex quo effectu mihi constat me activo principio carere non posse. Quod si demonstratum habeam, omnem substantiam a natura esse activam, simul, Opinor, demonstratum haberem, extensionem omnem moveri necessario, baberemque veram motus adeoque omnis mutationis causam, in qua enu-Gleanda hactenus haeserunt, quotquot fuerunt Physici. Hanc autem ad rem Inibi requiri videtur, non ut cognoscam esse activum quoddam principium Sive esse aliquam mutationis causam, verum etiam ut sciam, quid sit, unde fluat. Nec capio qui conceptus virium `difl’erat a conceptu potentiarum, quas finxerunt Scholastici, quibus, sat certo scio, non assentieris, nisi explicetur, quodnam sit in re virium fundamentum, ex quo fluant, et simul Ostendatur, ex eo fundamento illas quas pono vires sive illud quod produtëunt eifectum necessario sequi. Idem de vocibus activi principii, êvralœts*