Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/203

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

1902¢iimi3 an bc išolber.

uti infra dicam, tamen ut tollatur omnis scrupulus, intelligendum est de matéria substrata, rempe de actione per se sive pura et a solo agente dependente, qualis est cum sine obstaculo movetur ac vim suam libere exercet, ubi caeteris paribus unica ratio eam sestimandi est tempus, quo id quod agit absolvit. Unde cum dixi, actionem promtiorem pluris esse vel plus esse leucam absolvere una hora quam duabus, satis indicavi de qua actione sermo esset, intelligique ex se promtiorem seu quae promtior est, etiam cum libera est, opposita illi quae ideo tantum promtior est quod minus impeditur. Hanc actionem quam hic liberam appello, soleo aliquando et formalem vocare, cum sit agenti naturalis seu per se ex rei scilicet natura vel statu proiluat ; unde continua sit oportetj nam interruptio aliunde nascitur : atque adeo intelligenda etiam est actio pure libera, violento non mista seu quae nullam invenit externam vim vel résistentiam quam superare debeat ; alioqui enim ex ejus duratione sola, quam quippe résistens modératur, vim agentis sestimare non licere manîfestum est : nec adeo actio violentiam externo faciens, perinde ac libera, pro simplici exercitio potentiae haberi potest, neque est proinde in ratione composita potentiae et temporis quo exercetur : multumque interest inter exercitium quod potentiam conservat quodque ex ea sponte profluit, et inter usum quiconsistit in abusu seu destructione ob conflictum cum extemo. Etsi autem revera nulla actio in natura sit sine obstaculo, abstractione tamen animi séparatur quod in re per se est, ab eo quod accidentibus miscetur, praesertim cum hoc ab illo accipiat sestimationem tanquam a priori. Atque in eo jam consistit solutio nodî, qui ni fallor ut adhuc haereres fecit. Nempe in actione vim suam consumente (ob impedimentum scilicet superandum, in quod vis transferenda est) non jam vis a duratione, sed simpliciter ab elïectu sestimari debet, cum quantocunque tempore concesso major eifectus a data vi praestari non possit, quippe quae promtius agendo tantum se ipsam eo promtius consumit, ’cum contra exercitium potentiae conservativum promtius agendo prosit sine jactura. Nonnulla horum Catelano jam olim dixi, simul innuens, tantum abesse ut (quod ille putabat) temporis consideratio mihi obstet, ut-potius mea sententia inde demonstretur, sed alia longe ratione quam ille expectabat, rempe ea quam Tibi aperneram tanquam qui analysi adeo ut mîhi videtur profunda et pulchra dignior appareres, apud ipsum autem et in vulgus adhuc dissimulavi. Et in eo praeclara apparet harmonia, ut cadem sestimatio proveniat sive mo-