Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/210

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sbc Bolber au Scibnig. 197

ratione composita praestantiae quam habent in se et temporis quibus exercentur, erunt inter se-aequales. Accedit et hoc quod iisdem nititur principiis. Potentia, a qua 2 leucae duabus boris pèreurruntur, cadem est cum potentia, a qua 4 leuca una hora pèreurritur. Libera enim cum sit, invariata manet. Potentia vero ex qua actio fluit, quae 4 leucam conficit hora una, dupla est potentiae, ex ’qua actio fluit quae 4 leucam conficit horis duabus. ln se enim praestantia prioris actionis dupla est posterioris. Erit ergo potentia ex qua actio fluit qua 2 leucae 2 horis pèreurruntur dupla potentiae, ex qua actio fluit qua 4 leuca 2 horis pèreurritur. Addam et hoc, ex quo opinor clarius patebit, in quo diiferentia quae in utriusque nostrum ratiocinio est, consistat. Ais, actiones eundem effectum praestantes esse in ratione reciproca temporum. Assentior, si de praestantia actionis in se spectata loquaris, sed si de valore actionis certo tempore peractae, non item. De.eo enim sic ratiocinor, rectene an secus, tui crit judicii. Actionum eifectum est idem utrinque. Ergo praestantia vel eificacia vel perfectio actionis, vel quocunque nomine uti libet ad designandum id quod semper in actione idem est, ducta in tempus est idem. Efficacia itaque actionis A ducta in tempus ut 4, est aequalis efficaciae actionis B ductae in tempus ut 2, erit igitur efficacia actionis A ad efficaciam actionis B ut 2 ad 4, sive reciproce ut tempora. Atqui efficacia actionis respondet potentiae. Potentiae igitur idem efficientes sunt reciproce ut tempora.

Haec sunt, Vir Amplissime, quae me hactenus detinent, ne tuis prorsus assentiar. Suspicor quidem te negaturum praestantiam actionis respondere viribus, hoc namque si verum sit, qui tueri tuam thesin possis ? Verum cum haec actionis praestantia immediatum et plenum eifectum virium sit, non video qui illis non respondere queat. Dices forte, effectum lxunc esse formalem, non realem ; sed non capio, qui elïectus hic iormalis minus respondeat potentiae, quam realis, qui vi hujus eifectus Iormalis producitur. Deinde, qui sciri potest, quantum haec illave potentia effectus realis producat, nisi per experientiam, quam ab omni demonstratione a priori abesse oportet.

Miror, quod me praeteriisse dicas rationem hanc, qua dif f erre dixisti motum promtiorem a tardiore, et differre in majus, cum in postremis meis illa ipsa verba repetierim, et plenum iis assensum prae-