Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/233

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

220 ficllmig au bc Bolber.

actiones sive exercitia potentiarum sunt ratione composita potentiarum et temporum quibus exercentur, vel quod eodem redit, cum potentîae non possint agnosci nisi per actiones, erunt (4) p ut a : t (sive -É-), id est potentiae sunt in ratione composita ex directa actionum quas producunt, et rcciproca temporum quibus eas producunt. Rursus actiones ex perfectionibus suis sunt sestimandae quae consistunt in totius elfectus quantitate, si late eum sumas, vel in effectu strictius dicto cum promtitudine combinato, adeoque actiones motrices sestimabuntur tum spatio decurso, tum ipsa decurrendi velocitate, seu erunt (2) a ut’ sv, quod significat, actiones motrices esse in ratione composita spatiorum quae pèreurruntur et velocitatum quibus pèreurruntur. Denique sunt (3) s ut tv seu spatia sunt in ratione composita velocitatum et temporum quibus pèreurruntur, quod Geometricae est véritatis, uti priora erant metaphysicae.

Ex his fundamentis multa élégantia duci possunt, sed hoc loco sufficit, quod (per 2 et 3) fiunt (4) a ut t’v’v seu actiones motrices sunt in ratione composita ex simplîce temporum et duplicata velocitatum. Unde ex l et 4 fient p ut tvv : t, seu evanescentibus temporibus erunt (5) p ut vv, hoc est motrices potentiae sunt in duplicata ratione velocitatum quibus agunt. Itaque ex 5 sequitur (6), si cadem conservetur quantitas virium motricium sive in universo sive inter corpora quae inter se commercium habere ponuntur, eandem manere summam quadratarum velocitatum in corpora ductarum, et e converso. Ex l“’° autem articulo jam colligi poterat (7), si cadem maneat potentia etiam aequalibus temporibus, aequalem manere in universe quantitatem actionis motricis, et vicissim. Haec pertinent proprie ad motum aequabilem, possunt, tamen et ad inaequabilem accommodari, et tune rationes ordinatim compositas voco, uti dicere soleo ductus figurae in figuram, quales concepit Gregorius à S. Vincentio, esse in ratione ordinatim composita figurarum, quibus invicem ductis prodeunt.

De Substantiae notione pulcherrima disquisitio est ; eam quia ingredi coepisti, comitém me adjungo ; quodsi interdum diversos exitus tentamus, tendemus tamen ad eundem scopum. Haereo autem circa id quod ais, Substantiae conceptum esse, qui ita unum repraesentat, ut nihil ab eo repraesentaminis possit tolli. Videris enim mox paulo aliter describere, ut Substantia sit, quod seorsim concipi potest, quae