Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/236

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

SD : Bnlbn an Eeibnig. 223

seorsim concipi, et praeterea tertium C, quod indigeat utroque. Non putem. Etenim A et B aut sunt ejusdem naturae substantiae aut plane diversae ; partim enim ejusdem partim diversae naturae esse nequeunt, quia unum quid repraeseutant. Si sint ejusdem naturae, poterit quidem tertium C in générali conceptu involvere communem hanc naturam, quae est in A et B, sed non poterit involvere particulatim aut A aut B, nisi particularius déterminetur, et tum fiet modus istius substantiae, cujus naturam particulariter involvit. Sin vero sint diversae naturae, jam unum idemque tertium ambas bas naturas involvere nequit. Ponamus A et B esse duo corpora, quae singula seorsim concipiantur, C sit ex. gr. figura sphaerieafi Haec in génére involvet naturam communem quae est in A et B, sine qua nec concipi nec existere potest, sed nequaquam déterminatim naturam aut A aut B. Quod si déterminetur respectu causae producentis, aut alia quacunque ratione speciatim ad naturam ipsius A, jam natura ipsius B non indigebit. Sin vero A sit corpus, B mens, utriusque hujus substantiae mus communis modus esse non poterit, nisi C dicamus compositum esse partim ex modo corporis partim ex modo mentis, hoc est nisi dicamus C non esse unum modum, sed binos eosque rerum diversarum. Ais, modiiicationem plus aliquid importare videri, quam simplicem ad conceptum distinctum, ut recte adjicis, indigentiam. Non video, Vir Amplissime ; praesertim cum quidquid diversitatis inter meos conceptus animadvertam, rédigere possim ad hanc substantiae tnodorumque diversitatem.

Quaeris deinde, annon ad substantiae conceptum indigeamus attributis ? Procul omni dubio, si de déterminatae substantiae conceptu agatur. Illa enim ut nihil est praeter naturam suam, sic ejus conceptus nihil repraesentat praeter attributum. Hoc enim dicimus id quod in conceptu rei, ejus naturam repraesentat. Verum ubi quaeritur notio généralis substantiae, attributis nullus est opinor locus, utpote quae necessario hanc vel illam substantiam déterminant. Generalis substantiae notio modus concipiendi est, per quem id quod substantiam dicimus ab omni modo secernitnus in conceptu. Unde et per concipiendi modum illam définiendam arbitrer.

Objicis denique, praeter primam substantiam nullam per se posse concipi, quia sc. habent causam. Ego vero existimo, ad substantiae concipiendam existentiam necessario requiri causam, non vero ad essentiam,