Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/238

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

îcibnig au bc išoibct. 225

ut nihil inde repraesentaminis possit tolli, quin pèreat totum. Sed vide an non possit substantia esse, quae perfectionibus aliarum addat novas. Una quaeque autem perfectio repraesentaminis ni fallor matéria est. Sic Democritici concipiunt (neque enim exemplorum requiritur véritas, ut bene notas, cum ad déclarandum tantum adhibeantur) spatium esse substantiam, et corpus esse aliam perfectiorem substantiam quae extensioni addat resistentiam. Quidam etiam recentiores putant quibusdam corporibus addi posse novam perfectionem, rempe cogitationis, et Schola dudum praeter corpus qualecunque hahuit animatum simplex, et hóc perfectius, sentiens, et perfectissimum prae omnibus, rationale. Haec ideo dico, ut observem tuam substantiae notionem videri non, convenire iis quae vulgo sic appellantur, sed substantiae simplicissimae tantum. Idemque est cum ais, substantiam esse quae per se concipitur, cui sententiae opposui, eifectum non melius concipi quam per causam, omnes autem substantias prima demla causam habere. Ileplicas, ad concipiendam substantiae existentiam requiri causam, non vero ad concipiendam ejus essentiam. Ego vero Duplico : ad concipiendam ejus essentiam requiri conceptum causae po=sibilis, ad concipiendam ejus existentiam requiri conceptum causae actualis. Praevideo aliquam tuam triplicationem élégantem ab exemplo Geometrico. Ellipseos (verbi gratia) essentia non dependet a causa, cum diversae causae possint dare eandem Ellipsin, sectio coni, sectio cylindri, motus fili. Sed existentia Ellipseos non potest concipi, quin aliqua déterminata ponatur causa. Ad haec duplex mea quadruplicatio est, prior, etsi ad concipiendam Ellipseos essentiam non sit opus concipere determinatum modum générandi, non posse tamen perfecte concipi essentiam ellipseos aut alterius rei, quin possit ejus possibilitas demonstrari a priori per causam formalem cuivis speciali modo générandi inexistentem, et ad hoc necessario debere adhiberi fineas simpliciores. Posterior quadruplicatio est, jam olim apud me constituta in rebus incompletis, quales sunt lineae aut figurae, posse dari unum alteri simile, etsi per diversas causas générentur ut Ellipsis sectione coni facta similis est Ellipsi motu in plano descriptae ; in rebus autem completis hoc fieri non posse, et unam adeo substantiam alt non esse perfecte similem, nec pluribus modis eandem posse générari. ` Atque hinc etiam (praeter alia argumenta) conclusi olim, neque atomos dari, neque spatium substantiam esse, nec matériam ipsam primam eu ab omni activitate sejuuctam inter substautias referri debere. n. 15