Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/241

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

22823 : $oIb¢r au ilctbnig.

de ipsa jactatur difficultatem ex notionibus perturbatis oriri dixeram, ais curiositatem Tuam excitatam esse pauculis illis verbis meis, et gratum Tibi fore, si mentem explicem paulo distinctins, quoniam causa omnis necessario elïectum suum producere videatur. Ego concedo quidem, nihil unquam fieri sine ratione, id est quin ratio sit cur sie potius quam aliter fut : interim rationes plerumque sunt inclinantes potius quam necessitantes, ut adeo salva mzlneat rerum contingentia.

Ex literis Leida scriptis intelligo Tibi propositum esse descriptionem edere Automati Astronomici Hugeniani. Ea re et rempublicam et viri summi memoriam Tibi obstringes, et tanto quidem magis quanto plenior erit descriptio. Velim nosse in quo Hugenianum differat à Romeriano sive in structura sive in etfectu. Nam nisi plus aliquid praestare deberet, utique vir egregius rem sumtuosam ab alio praeoccupatam non fuisset aggressus. Quae alia aut Tua aut illius éditioni pares, aut omnino in studiis interioribus (in quibus tantum potes) moliare, eorum notitiam nobis ut ne invideas peto. Scribitur et Dn. Hartsoekerum in terendis sine patinarum officio vitris objectivis ex ingenti sphaera non sine successu insigni pergere. Haec et similia incrementa scientiae à Te discere posse, caeteris beneficiis annumerabo. Vale. Dabam Hanoverae 6 Julii 1704. Î1-iï-

xvn.

îbe ålšolber au Qeilmig.

Quoniam tihi consultius visum est, quanquam vereor ut succédat, âge progrediamur in examine définitionis quam de substantia dedi. Quare ad ea quae objicis bréviter sic habe.

Posita mea définitione substantiae, sequitur unamquamque substantiae perfectionem (quam vere repraesentaminis matériam dicis) mihi quidpiam seorsim repraesentare, quod cum alia ejusdem, si fieri queat, substantiae perfectione nihil repraesentet commune. Unde videtur recte concludi, unamquamque perfectionem aliam denotare substantiam, aut saltem, si dicamus substantiam unam plura habere attributa, nos illa attributa cadem dicere, in quibus tantum abest, ut unitatem aut identitatem intelligamus, ut e contrario inter ea maximam, quae in conceptum cadere potest, intelli-