Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/257

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

244 Qciimig an bc išolber. — SJ : išoibet au Seiimig. XXII.

Qeilmiå an be Slšolber.

Berolini 49 Aug. 1702.

Lectis iis quae celeberrimus Baylius reposuit meis in secunda éditione Dictionarii sui, conscripsi replicationem quae Tuo judicio submitto et ingeniosissimi Bernoullii nostri. Idque eo libentius facio, quod puto Te in ea inventurum nonnulla quae circa naturam substantiae uberius explicari desiderabas. Itaque Tuum non minus quam Cl. Baylii judicium flagito, cui rogo ut Epistolam adjunctam cum ipsa Besponsione mea, ubi Iegeris, si tolerabilis videtur, mittas. De caetero me ad priores refero. xxm.

She Slšolber au Qeilmig.

— Nihil mihi inopinatum magis accidit quam quod post paucorum dierum moram receperim à Clariss. Baylio tuum illud ad ejus objectiones scriptum cum lilteris quas his adjunctas vides, quibus videtur declinare responsionem, sive quod putet sua adhucdum retinere pristinam vim sive aliud quid intercesserit. Quo ipso magna equidem spe décidi. Speraveram enim ex iis quae tibi repositurus esset, mihi his in tenebris multum affulsurum lucis, quo facilius per omnes hypothèseos tuae maeandros circumire possim. Praestaret forsitan magnum hoc exemplum sequi, praesertim cum admodum dubitem, num mentem tuam ita percipiam, ut capax sim formandi objectiones quae directe arcem tuae causae pelant. Conabor tamen explicare, qui tuam hypothesin intelligam, et quid in ea desiderem, vel cum in finem ut si forte vel.ab opinione tua deflectam, vel in cam ingenii imbecillitate non satis penetraverim, tu me pro acquitate tua in viam reducas.

Massa matériae dum in infinitum divisibilis est., sublato omni inani, unitatem babel nullam. Eadem dum mère passiva est, impenetrabilis et motui résistens, nihil potest nisi addita sit vis motrix, entelochia, quae cum cam indivisibilem velis, faciet simul cum massa substantiam corpo-