Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/268

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ik Botber au Ecilmig. 255

harum vero virium subjectum quae tibi ut opinor ipsa demum substantia est, nequaquam percipit. Nunc ad litteras tuas redeo ad quas bréviter sic habe.

Pro causa nexus inter matériam et vim aetivam quam quaesiveram adducis, omnem substantiam esse actîvam, et omnem finitam esse passivam, sed hoc ipsum est *rô xpwóμevov, cujus demonstratio quaerebatur. Nec satis capio cur in substantia passivam potentiam requiras. Nam cum illa a nulla pati possit alia, haec résistentia nulli rei inserviet quam ut suae vi activae résistat.

Corpora A et B aequalia, ejusdem figurae et motus nullam intrinsecam habent diversitatem ; id tamen verum est dari causam, cur corpus A hunc potins locum occupet quam illum ; sed illa non tam dependet ex natura ipsius corporis A intrinseca, quam ex systemate totius universi ; ex eo sequitur ut dato tempore corpus A hunc loeum occupet, B illum, imo ex quo praeterea sequuntur omnia loca quae illa corpora seorsim porro occupatura sint. Quod autem intrinsecam hic videris differentiam ponere, id non tam rerum naturae quam tuae hypothesi deberi mihi persuadeo. Fateor nullam in corporibus quocunque modo mutatis differentiam fore, si omnes diversae carum vires aut diversa virium elfecta tollantur. Sed si illae vives quas derivatas vocas in illis ponantur vel secundum Malehranchianam hypothesin effecta ipsarum virium undecunque etiam aceersita mihi eadem quae nunc secutura videntur Phaenomena.

Quod addis, — pro entibus realibus et substantiis habendis eareri non posse veris unitatibus, ut et, si nullum vere unum adest, omnis vera res erit sublata, aut non intelligo aut ex hypothesi tua assumitur.

Ex eodem, opinor, fundamento negas fieri posse, ut vires derivatae solae corporibus adsint. Veruntamen si statuamus massam corpoream instructam certa quadam vi motus ex massa et velocitate dcduccndam, habituri equidem sumus cadem quae nunc Phaenomena. Nec quicquam apparet deduci posse ex viribus quae primitivae et stabiles in diversis massae insint purtibus nisi ut secundum te particulares substantiae vocari queant, cum forte totum hoc universum corporeum sit una tantum suhstantia. Quod in prioribus meis dixeram, unumquodque corpus ab alio corpore aifici, id non ex entelechiis sed ex viribus derivatis deduxeram. Rem simplicem mutari posso nullus dubito, sed a se mutari posse non existimo.