Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/271

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

258 Qeibuig au be Bolber.

brain quidem (si quid judieo) demonstrationis habent. Praeterea omissa dispulatione de vocabulo substantiae sufñcit ut diversa admittas subjecta seu res quibus ’insint modi, quo posito persistit argumentum jam allatum de modo limitante tantum, non augente. Ex his intelligilur, nec ~motum sufficere sine viribus, nec vires derivativas sine Entelechiis primitivis. lmpugnaturus quod dixi : substantiae finitae essonfialem esse internam tendentiam ad mutationem, ais, quicquid ex rei natura sequitur, id rei inesse invariato modo, certe quamdiu manet cadem natura rei, nec al› ea tolli posse, cum inter ipsum et naturam rei nexus sit necessarius. Sed hinc sequeretur nihil prorsus natura sua activum esse, nam actio utique variatio est agentis creaturae. llespondeo distinguendum esse inter proprietates quae sunt perpetuae, et modificationes quae sunt transitoriae. Quicquid ex natura rei sequitur, id potest sequi vel perpetuo vel pro tempore et hoc vel statim immediate, nempe praosons, vel alio mediante anteriore ut futurum. Babes imaginem in quasi-substantiis seu corporibus vim habentibus sive in motu positis. Ex natura Corporis Moti in recta data velocitate data, nullo extrinsecus assumto, sequitur ut dato tempore elapso perveniat ad datum in recta punetum. An ergo semper et perpetuo ad id punctum pervenit ? Concipe igitur in primitivis tendentiis quod agnoscere oportet in derivativis..Et res se habet velut in legibus sorierum aut naturis finearum, ubi in ipso initio sufficiente progressus omnes continentur. Talemque oportet esse totam naturam, alioqui inepta forêt et indigna sapiente. Neque ego vel speciem video rationis dubitandi, nisi quod inassuetis absterremur. Porro si mecum agnoscis systema causarum occasionalium non esse dignum philosopho, si influxum substantiae in substantiam (de veris loquor) inexplicabilem arbitraris, non video quomodo dubitare possis de intrinseca rerum tendentia ad mutationem, cum mutationes adesso in rebus experientia phaenomenorum edoceamur et ab intrinseoo mutationes exhibeant vel ipsae opérationes mentis. Tô ãirv. ergo a posteriori demonstratum puto, et objectionibus etiam Tuis satisfactum. Nec tute elfugere poteris principium mutationis intrinsecae, quiequid moliare vel si ad B. de S. systema confugeres. Etsi enim quodvis particulare ab alio mutationem pati ponatur et hoc rursus ab alio, tamen principium mutationis sie inveniri non potest, cum transferatur tantum, non solvatur difficultas. Ergo aut toti rerum universitati intrinseca erit ratio, atque ita ot partibus (quid aliud enim