Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/275

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

262 Sîeibuig att bc Såolber.

stituere, quod sibi immediata sunt aut quod ad se invicem impellunturÿ unde ergo unitatem eorum duces, aut quam realitatem toti dabis praeter ea ex quibus constat ? ltaque sic sentio, corpora quae vulgo pro. substantiis habentur, non nisi phaenomena esse realia nec magis substantias esse quam parhelia vel irides, nec tactu magis quam visu aliud evinci : Monada solam esse substantiam, corpus substantias, non substantiam : neque aliter difficultatibus de compositione continui et quae sunt hujusmodi exiri posse.

Ita loqueris ac si non intelligeres, quid mihi velim, cum dico, quod Vires derivativae sint merae modificationes, activum vero non possit esse modificatio passivi. An ergo non intelligis, quid modificatio, quid activum, quid passivum ? Interim Tibi ipsi nescio quid obscuritatis in argumento figurans, ita cursorie libasti quae dixeram, ut etiam attribuas mihi quae non dixi, aut potius quorum oppositum dixi. Vis enim a me negari vires derivativas esse activas, cum ais : non ergo video cur hae (derivativae) non sint activae. Ego vero adeo non nego esse activas, ut potius ex eo quia activae sunt et tamen modificationes sunt, colligam esse aliqua activa primitiva quorum sunt modificationes.

Motum seu quod résultat ex mole et ceIeritate, . esse ais vires derivativas. Ego vero motum non habeo pro vi derivativa, sed motum (nempe mutationem) ex ea sequi puto. Vis autem derivativa est ipse status praesens dum tendit ad sequentem seu sequentem prae-involvit, uti omne praesens gravidum est futuro. Sed ipsum persistens, quatenus involvit casus omnes, ’primitivam vim habet, ut vis primitiva sit velut lex seriei, vis derivativa velut déterminatio quae terminum aliquem in série désignat. Non memini, qui dixerit ante B. de S. in toto universe unam esse substantiam ; itaque ignosces quod hujus in mentem venit, praesertim cum serviat ad illustrandum.

Si corpora non sunt substantiae quatenus sunt haec vel illa corpora, non sunt substantiae singulares. Ut si dicas Petrum, non nisi quatenus homo est, substantiam esse, seu species esse substantias, non individua. Gaeterum nec universitas corporum substantia erit singularis hoc modo ; quid aliud est enim quam corporum singularium aggregatum, nisi advoces aliquid aliud quod perstet, quod et’coactus est facere ille fluem dixi. Atque id demum substantia erit, quia et Monas. Verum quod ille utcunque dedit toti universo, ejus poteral. analogum in partibus agnoscere ubique.