Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/277

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

264 Qciimig au bc 9301b¢r.

semper sit aggregatum aut potius resultans ex pluribus phaenomenorum, donec ad simplicia deveniatur.

Substantias (inquis) ejusdem naturae in se agere nil vétat. Sed scis philosophos negasse potius actionem inter similia. Et quid vétat in se agere substantias diversae naturae ? Id ubi explicueris, videbis vetari in se invicem influere substantias finitas omnes. Ut taceam omnes substantias esse diversae naturae nec duo solo numero differentia in natura dari, et quae similes creduntur talcs esse fictione mentis non agnoscentis diversitatem aut dissimulantis aut ab ea se abstrahentis. Unus est casus substantiae agentis immediate in substantiam, substantiae scilicet infinitae in substantias finilas, quae actio consistit in producendo eas continue seu constituendo, nam necesse est causam esse cur existant ipsae finitae et inter se conspirent, quod a substantia infinita oriri oportet quae per se necessaria est. [Quodsi quis velit, reproduci semper à Deo alias substantias priorum succédaneas, non manere easdem, de nomine litigavérit, neque enim amplius erit in rebus principium controversiam décidendi ; succedanea illa pro cadem habetur, dum cadem lex perstat seriei seu continui transitus simplicis, quae nobis ejusdem subjecti mutati seu monadis opinionem facit. Legem quandam esse persistentem, (id) quae involvat futuros ejus quod ut idem concipimus status, id ipsum est quod substantiam eandem oonstituere dico.

Et si quis mihi concedat, infinita esse percipientia, in quibus lex sit certa progressus phaenomenorum diversorumque phaenomena conspirare inter se, rationemque et existentiae horum et conspirationis esse communem in ea re quam Deum dicimus, nihil aliud ego vel pono in rebus vel ponendum puto. Caeterasque positiones atque quaestiones ex notionibus non bene résolutis oriri judico. Et mirabor, si quis aliquid addendum ostendat. Hoc si semper inter disputandum in animo habuerimus, multas viti-Iitigationes efl’ugiemus.]

Mutationes, inquis, fieri experientia docet, quanquam inter nos quaerebatur, non quid experientia doceret, sed quid sequatur ex ipsa rerum natura. An ergo putas me quiequam demonstrare aut posse aut velie in natura, nisi mutationes praesupponerentur ? Sed ais : ab intrinseco manare nulla docet experientiu. Neque id ego pro experimento venditavi.