Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/279

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

26623 : išolber au Sctbntg.

neutro in casu possimus pervenire ad suhstantiam non plures in se continentem. Unicum discrimen est, quod singulis his addas indivisibilem évrekéxeiav omnia successive producentem. Cujus si claram distinctamque notionem eiïorniare possem, hoc plurimum faceret ad rem ipsam amplectendam ; nunc praeter nomen nihil mihi videor percipere, nisi quod généralem virium notionem ei adjunctam animadverto.

Per vires autem semper intellexi non quid substantiale, sed quidpiam substantiae inhaerens. Imo vires absque fundamento, ex quo fluunt, spectatas semper consideravi instar denominationis externae, fundamentum vero id ipsum quod in re esset. Hoc fortasse idem est quod tu vires primitivas vocas, ex quibus derivatae fluunt, sed de his, quae mei ingenii est imbecillitas, nihil percipio nisi quod assévères, reliquas omnes mutationes cx iis fluere.

Ubi dixi, universum corporeum, hoc enim expresse addidi, esse forte unam substantiam, nihil aliud dixi, quam quod Cartesius et omnes illi qui mechanicam philosophandi rationem secuti sunt, voluerunt, rerum omnium corporalium unicam esse substantiam. Verum hoc jam in superioribus monui, ita ut mirer idem iterari. Ex singularibus, ais, temporalia sequi ; nec répugno. Sed explicandum restat, quid diiferant ab universalibus singularia, et cur haec ex his, non ex illis sequantur. Universalia in se invicem non agunt, singularia agunt ; idcoque respectu actionum obnoxia sunt mutationi. Hoc qui in substantias in se invicem non agentes cadat, mihi equidem obscurum est.

Haec ita hrevibus recensui, non tam ut responderem quam ne, si si-Ierem plane, mcum hoc silentium aliorsum quam vellem acciperes. Dissimulare enim nolim mihi ingratum admodum accidisse ex tuis animadvertere, te nescio quibus suspicionibus indulgere, quasi mihi non placeret nos inter nos convenire etc. Ex quibus equidem aliud conjicere non possum quam tibi ingrata esse ea quae scripsi. Ego autem amicis importunus esse prorsus nolim. Quare desino. Vale.

Dabam Lugd. Batav.

a. d. XXXI Maji 1704.