Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/286

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

î)c Qšotbn cm Qcilmig. 273

Extensionis notio in génére sumta et abstracta a modis, quibus afficitur, et ita sie se spectata partes exhibet possihiles et indéfinitas. Verum illa cadem notio rehus existentibus applicata, hoc est, suis modis alfecta habet certas divisiones secundum motuum varietates revera factas. Quod tamen inter priorem illam extensionem et banc posteriorem jam actu divisam nullam majorem diversitatem facit, quam quae est inter massam eboris in geuere spectati et inter eandem massam in varias statuas elformatam. Extensio, ais, est abstractum extensi, nec magis est substantia, quam numerus vel multitudo suhstantia censeri

potest, et exprimit nihil aliud quam quandam non successivam fut duratio) sed simultaneam diffusionem vel repetitionem cujusdam naturae, seu quod eodem redit, multitudinem rerum ejusdem naturae, simul cum aliquo inter se ordine existentium, naturae, inquam, quae rempe extendi seu diffundi dicitur. Quibus in verbis vox illa diffusionis mihi obscuritatem parit. Facile enim capio, quo pacto res cadem et indivisibilis, ut in numero fit, possit repeti ; non capio, qui possit diffundi sive, hoc namque mihi unum idemque videtur, qui possit extendi, hoc est, qui possit diversis partibus existere simul. Deinde si illae rerum naturae quas repeti vis non sint singulae in se extensae, non percipio, qui ex earum repetitione extensio oriatur. Puncta, si vel infinities repetanïur, nullam facient fineam, nec finea vel infinities repetita superficiem, nec superficies denique faciet corpus, sed ut fut extensio, singulae partes extensionem ut habeant necessum est. Hae igitur unitates tuae indivisibiles vel infinities repetitae nunquam diffundentur et extensionem facient, nisi singulae quid extensi ’in se habeant. Nosti vulgo dici, ea quae in ubi, ut loquuntur, sunt, se invicem penetrare, secus ac ea quae sunt in loco, adeoque in acus cuspide inuumerabiles posse esse animulas, nullam inter se extensionem facientes Quod dictum, licet probare nolim, supponit tamen ex re non extensa nullam extensionem posse produci. Saepius a te dictum memini, nisi aliquid in nobis esset activum, non posse in nobis esse vires derivativas et actiones, sed nullam unquam quod sciam hujus dicti rationem attulisti, nisi nunc demum quam probo. Ut ostendas, quid diflerant ab universalibus singularia, ais, ad certas temporis locique partes essentialem ordinationem esse singularium, a quibus universalia animo abstrahuntur. 11. 18