Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/314

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ftbcs išofiœ au Qcîimig. 301

Cum animam nihil in matéria producere ajo, tantum intelligo per animam non mutari leges motuum matériales. Alioqui Anima est Enteleebia seu potentia activa primitiva in substantia corporea per quam Materia seu ejusdem substautiae poteutia passiva primitiva perfieitur, et horum primitivorum modificatione in ipsa substantia corporea actiones passionesque nascuntur. Sturmium puto fuisse amantem véritatis, sed praejudiciis oecupatum mea non satis attente considerasse.

Responsionem ad Turnamini objectionem (sic satis jam veterem, sed mihi serius observatam) misi in Galliam nuper, sed nondum accepi redditam. Ita neseio, quis sit nunc status Diarii Trivultiani. Spero tamen verum non fore, quod de cessatione ejus dietum est. Interim metuo, ne forte autoribus noeuerit, quod iuterdum res Theologicas liberius nec sine affectu tractaut, et aliquando in alios paulo aculeatius dieunt. Gaudeo consilium de condendo Breviario Philosophieo tuis destinatis consentire. Et omnino sentio de multis non bene deeerni, nisi omnia sint in conspectu. Vereor ut frui colloquio Tuo possim proximo Paschali festo, nam non Brunsvigam tantum, sed et Berolinum excurrendum est mihi. Spero tamen alias affuturam fortunam voto meo. lnterea vale, et omnia ex sententia gere, ut respublica Iiteraria tuis praeclaris lucubrationibus mature fruatur, et mihi favere perge. Dabam Hanoverae H Febr. 1706. P. S. Cum ubique Monades seu principia unitatis substantialis sint in matéria, conséquitur bine quoque lnfinitum actu dari, nam nulla pars est aut pars partis quae non monades contineat. .1ïi

V.

îbeâ ãåoffeê au fleiimiå.

Posterioribus litteris tuis mihi longe gratissimisdistuli respondere, quod te brevi profecturum putarem ; nunc cum ex CI. Behrens intelligam iter tuum non tam cito proeessurum, audeo novas circa responsum tuum dubitationes proponere, quibus, si ejusmodi videbuntur quae alios quoque remorari queant, tu, cum erit commodum tuum, respondebis ; nolo enim abuti humanitate tua, aut pretiosissimum tempus tuum mea causa inutilibus officiis impendi. Interim dubiis hisee meis, sive ex praejudiciis nascantur,