Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/326

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

fieibnig an beö ñoficã. 313

Breve tuum, sed succi plenum ad binas dubitationes meas postremas responsum, amplum méditandi campum mihi suppeditavit, qua de re scribam ad te prolixius, ubi Papebrochii litteras accepero. Vale etc. Dabam Hildesii 20 Augusti 1706.

P. S. lnter relégendum video omissam esse a me propositionem L” quae sic habet : Mens nostra eo quod finita sit, nihil certi de infinite potest scire, proindeque a nobis disputari de illo nunquam debet. Cujus falsitatem utinam aliquando in promisso a te de scientia infiniti libro demonstratam legamus. X.

fleibnig an beê flåoffeê.

Literas Tuas gratissimas cum Janningianis recte accepi. R. P. Janningio respondebo, ubi Lipsia responsum accepero, quorsum ejus epislolam misi. Gaudeo optimum et de Historia meritissimum Virum, Danielem Papebrochium, visum recuperasse, et ea aetate valere ac laborare in magno opere quod cum sociis strenue urget.

Magne Ptolemaeo vestro quod nunc scribam non habeo : nam hoc anno amplas jam ad eum dedi literas, quas perlatas spero. Gratias etiam ago quod mecum communicasti propositiones quasdam ex illis quas in vestris Collegiis doceri superiores nolunt. Quod si omnes obtinere licet, gratissimum hoc mihi forêt. Memini videre olim éditum similium propositionum indiculum, quas P. Mulius Vitellescus, si bene memini, censura notari curaverat. Ego libenter bas censuras vel vestras vel aliorum cognosco, neque contemno : pertinet enim ea res ad formulas caute loquendi, et olfensiones non necessariae merito vitantur. Ut paucula annolem ad cas quas communicasti mecum, dixerim ad sextam, Verum quidem esse quod modus semel inductus perse duret, sed cum substantia ; quoniam tamen non per se subsistit, semper emanabit ex substantia. Ad 7. Puto ego non quidem quantitatem motus, sed tamen virium à Deoconservari, naturaliter scilicet agendo. Interim hoc non ducitur ex constantia Dei, nec ideo Deus est inconstans, quod aliquid mutat, cum constans esse possit in aliqua ratione vel lego superiore, ex qua mu-