Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/348

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibuig au bcs flofics. ’ 335

numero 2. pagina mihi 280 : lnfinitam multitudinem punetorum actualium aut instar mathematicorum in quantitate et tempore existimo esse impossibilem, etiam de potentia absoluta ; nam licet continuum sit in infinitum divisibile, ut ego existimo, et NB. infinita contineat indivisibilia metaphysica, matbematica tamen actualia pon potest continere infinita actu, sed solum in potentia. Quomodo autem diiferat indivisibile metaphysicum, et indivisibile mathematicum, actuale, et indivisibile mathematicum potentiale alibi explicui, et in hac distinctione existimo consistera solutionem difficultatis continui. Hucusque Perez. Ego in indiirisibilibus istis metaphysicis quae adstruit, aliqua systematis tui fineamenta agnoscere mihi videor.

Cuperem videre, nisi molestum est, opus illud recens Clarissimi Hartsoecker, de quo nuper, nam ea quae in Diario Parisiensi ab eo contra D. La Montre disputata inveni, lucem mihi nonnullam adversus Cartesii principia dudum attulerant. Vale etc. Dabam Hildesiae 26 Junii 1707. —ÎÎ .Î

xxm.

Qeibnîå au beê ãåofieê.

A reditu meo valde distractus fui. ltaque humanissimis Tuis non prius, ut par est, respondere licuit. Gratias ago, quod indîcas, Aloysium Temmick nomen esse fictum, et peto ut verum me doccas. Etsi autem non probem primarias sententias autoris, optarem «tamen concedi doctis, etiam vestris, philosophandi libertatem, quae aemulationem parit et ingenia excitat : contra animi servitute dejiciuntur, neque aliquid egregii ab iis exspectes, quibus nihil indulgeas. Itaque ltali et Hispani, quorum excitata sunt ingenia, tam parum in Philosophia praestant, quia nimis aïctantur. Quae Temmigius ille Pseudonymus sensit, publice in Gallia tuentur multi eruditi.

Scripsit olim aliquis Concordiam Scientiae cum Fide sub nomine Thomae Bonartis Nordtani Angli. Eum ex vestro fuisse ordine, et ob Iibrum reprehensiones sustinuisse didici : ipsum viri nomen vellem discere