Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/358

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Èœ üofiœ an iëcilmig. 345

XXXI.

ïbeê îšoïfeê au Qeibnig.

Responsum ad honoratissimas litleras tuas eo consilio distuli, ut quas hic vides, P. Orbani litteras meis adjungere possem. Locum Perezii tibi non displicuissc tanto magis gaudeo quod is a cogitatis tuis non abludere mihi quoque videbatur. Et si otium suppeteret ad perlustrandos Scholasticos melioris notae, tecum sentio plurima oolligi posso, quae belle cum recentiori tuaque praesertim philosophia oonsentirent. Unus S. Thomas Aquinas ingentem ejusmodi silvam suppeditaret. Historiam Scholasticarum opinionum nemo cum dignitate pertexet nisi qui omni librorum hujus generis suppeffectile instructus fuerit, quales in bibliotbecis hujatibus desidevantur quamplurimi ; interim Suario et Vasquio aliisque nonnullis contentos esse oportebit qui in recensendis Scholasticorum veterum placitis eorumque progressu satis diligentes esse solent, quanquam non raro ea quae acutissime ab illis data sunt, istis excidisse animadvertam. Thomae Bonartis Nordlani opus, pro quo communicato gratias ago, necdum perlegi totum. Ex iis quae legi, prorsus mihi videtur, qualem depinxisti, ingeniosus nec inélégans, at obscurus saepe, et paradoxa plus nimio aifectans. ln declamando adversus Scholas, jure an injuria, multos habet porroque habebit sodales. Nomen ejus genuinum per Anagrammatismos et accuratam omnium qui in bibliotheca scriptorum societatis nostrae reoensentur, Anglorum collationem indagavi, sed frnstra, nec resciscam nisi forte ope Patrum nostrorum ex Anglicana provincia Leodii commorantium, quos, cum opportunum erit, oonsulere statui.

In litteris sestate praeterita datis ad me ajebas extensionem esse modum résistentis et extensi, et habere se ad res continuatas seu repetitas uti se habet numerus ad res numeratas, substantiam rempe simplicem, etsi non habeat in se extensionem, habere tamen positionem, quae est fundamentum

extensionis etc. Scire nunc velim, an positio illa, quam statuis, sit idem cum substantia cujus positio est, an vero modus illius, aut aliud