Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/365

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

352 flcibnig au bc ! Buffet - DG Sofia au Ycibnig. quem pene ignotum miror, cum scriptor fuerit élégans et acutus. Vale et fave. Dabam Hanoverae 43 Jul. 1708.

xxxxx.

Qeilmiå un beâ îšoffeâ.

Gratias adhuc persolvere deheo, idque nunc facio, quod in mei gratiam Cl. Vignolium Gallum, virum doctum, amico Coloniensi commendasti. Urgeo strenue opus mearum Collectionum historicarum, et spero nundinis Michaeliticis absolutum iri, ut Patribus Antverpiensibus, excellentihus viris ; mitti possit, quibus plurimum deheo, debet que ob hoc ipsum opus Respublica.

Harduini opéra pleraque omnia in Batavis recudi recte tibi nunciatum est. Multa mutavit, sed plerorumque judicio non in melius ; interea multum uhique spargit doctrinae, et paradoxo etiam suo prodest Iiteris, dum cogit Criticos cogitare de demonstrandis artis suae fundamentis, id est genuinitate autorum veterum, cui omnes secure innitebantur. Addita ad R. P. Grbanum curari peto. Quod superest, vale et lave. Dabam Hauoverae 30 Julii 1708.

Nuper disputator quidam Wittembergensis theologus novum scriptum R. P. Temmik réfutare voluit. Neutrum vidi. v

XL.

ïbeë îîoffcê au ååeilmig.

Tbomae Bonartis verum nomen nisi per Anglos nostros quos Octobri meuse Leodii fortasse visam, nou facile resciscam. Interim dum Guilielmi Ayleworthi nostri, qui Bonartis popularis fuit, Metaphysicam Scholasticam Coloniae Anno 1675 impressam nuper volvo, occurrerunt quaedam ad Bonartem haud dubie spectantia quae nunc exhibeo. Hic ergo autor tractatu 4 disp. 5. cap. 4, postquam probasset ex Cartesii sententia de matériae essentia sequj, quod idem corpus Christi quod est olim conceptum /