Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/374

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficlbuig au bet Eofiœ. 361

et déterminatione eximendam ais, hoc, opinor, innuis ex duobus motivis contrariis voluntati propositis alterum semper altero fortius esse, non quidem invincibile, sed tamen invictum, id est cui résisti possit licet nunquam ei résistatur. Quam sententiam multi insignes Theologi S. Augustino tribuunt, in eaque fundari putant discrepantiam, si quae est, Augustiniani Systematis in matéria gratiae à Systemate aliorum Patrum ac nominatim Chrysostomi, uti videre est in Actis Trivultianis mense Julio Anni 1701 pagina #7 éditionis Batavae. Eam porro sententiam Vasquez etiam noster, imo et Bellarminus ipse tueri videntur.

Ô Ô I U Ô I Ô I I Q O I I Ô - I I I Q I Q Q Q O Jacobus Boschius cujus fragmentum probas, exemplo Horatii carmen de arte symbolica (de l’art des devises) edidit ante annos circiter octo, quod reperitur initio Symbolographiae ejusdem autoris, quae complectitur aliquot millia selectissimorum Syrdbolorum heroicorum aeri incisorum Augustae Vindelicorum. Praemisit autor dedicationem Panegyricam ad Serenissimum Carolum, tune Archiducem, nunc Regem Hispaniae, quae legi meretur.

Theodorus Eleutherius Autor, Historiae Apologeticae de Auxiliis contra le Blanc, de quo alias quaerebas, est P. Livinus de Meyer Flandro-belga. Liberius Gratianus, autor duarum dissertationum de Mente Concilii Tridentini circa Praedéterminationem nhysicam, est Pater Liberius de Feregere, etiam Belga. Antoninus Heginaldus ejus Antagonista est Dominicanus, ni fallor, Tholosanus. Roma recens ad me scripsit R. P. Ptolemaeus Patrem Joannem Baptistam Salernum e Societate nostra, virum doctum et ut litteris alias ad me datis apparet perquam humanum ex Urbe in Germaniam profectum esse, eumque cupit Ptolemaeus per me tibi aliquando innotescere, quod indicio est cum bas quoque regiones lustraturum. Iter meum Belgicum non processit. Expecto avide promissum opus tuum. Vale etc. Dabam Hidesiae 5 Octobris 1708. Q

Î-in.-iiÎ

xLv1.

Qeilmig au beê îåoffeê.

` Gratias ago pro Grbanianis curatis ; sed magis quod indicasti ex vestris viros doctos et ingeniosos, qui meis sentent iis conspirant. Meae certe ita