Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/377

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

364 îles äofics au Qcibnig.

hominem ad sacrae inquisitionis tribunal detulit, jamque eum in ltaliam pellexerat ; sed Bartonus, ubi id agi sensit, mutata veste clam profugit in Hiberniam, ubi tandem à Talboto regionis illius Episcopo catholico, qui olim et ipse Jesuita fuerat, saniora sapere doctus, tandem poenitens obiit : quod postremum indicabant Aylewortbi verba quae alias laudavi. Venio ad reliquos quorum notitiam postulas.

Antonius Perezius (nam autores alii plures sunt ejusdem nominis) mirabilis Theologi cognomentum ob acumen ingenii meritus, vivus nil nisi Conclusiones Tbeologicas de Deo trino et uno eddidit in folio Romae ; moriens reliquit maturas Typis matérias plerasque Theologicas, “ex quibus prodierunt posthumi : Tractatus quinque in primam partem S. Thomae, Romae in folio 1656 ; De Justitia et jure et restitutione ac Poenitentia, Tomus in folio 1650 ; Sex tractatus in 2dam et Îzlam partem S. Thomae, Lugduni 1669 in folio. l

Martinus de Esparsa Artieda, Perezii discipulus, praeter alios quosdam libros qui in censum nostrum non veniunt, Cursum Theologicum tomis decem edidit seorsim Romae, postea in unum corpus duobus tomis compactum cum auctario Lugduni Anno 1666 in folio. Qui cursus post autoris mortem aliquot abhinc annis recusus est Pragae, et jam pretio sat modico venalis prostat Coloniae Agrippinae.

Sfortia Palavicinus, Perezii primum, subinde Esparsae in Catbedra Tbeologica Romana Collega, demum Cardinalis, praeter Histo riam Concilii Tridentini quam Soavianae opposuit, Romae saepius éditam, versamque latine a nostro Giatino et excusam Antverpiae 1672 tribus voluminibus in 10, aliaque opuscula quae ad Philosophiam Theologiamve non pertinent, vulgavit ltalice de Bono libros 1 Romae 1611, quod opus latine redditum prodiit Coloniae sub titulo Philosophiae moralis 1616, et ubique venalis prostat. In hoc libro, cujus exemplar ltalicum habeo, multas à Bailio propositas difficultates tangit, nominatim circa Manichaeismum. Vulgavit praeterea ante ingressum in Societatem, Asserta de universa Philosophia defensa a se in Collegio Romano, Romae 1625 in folio, composita à P. Vincentio Aranea professore suo. Item de Unive rsa Theologia post Theologicam lauream publice a se asserta libros novem, Romae 1628 in folio. Post ingressum in Societatem edidit Assertionum Theologicarum libros 8 in volumina distriI