Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/395

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

382 Scibnig an bee Bofiei.

Tbeologis discutiendum relinquo. Constat olim.inter Christianos in festo S. Catharinae philosophis ceiebrato, multa in Aristotelis honorem dici solita, etsi ceremoniae abfuerint, sed nullam gentem Sinensibus ceremoniosiorem esse scimus, nec mores eorum ad nostros exigendi sunt. Cultus non tam in ritibus, quam in animo consistit. Itaque dispiciendum fuerit, quo animo mejores aut bene meritos colant Sinenses, et inprimis utrum se intelligi putent ab his quos colunt, et utrum aliquid ab illis flagitent aut expectent. Nam quod cultores majorum prospera expetunt, quod mysta promittit, non est necesse ut expectent a defunctis, cum a majore causa proficisci baec bona possint, cui placet gratitude, quemadmodum apud Mosem Deus patrem matremque honorantibus Iongaevitatem spondet.

lllud examinare malim, quod magis, ad philosophum (id est ad Theologiam naturalem) pertinet, quid de Xamgti et Spiritibus Sinensium statuendum videatur.` Quid veteres senserint Mystae et philosophi Sinarum, res non est facilis discussionis. Scimus quantum apud nos lsaepe in tenta luce Historiae et Gritices et philosophiae de Mente Platonis, Aristotelis atque etiam D. Augustini litigetur. Apud Sinenses nec Historiam nec Criticen nec philosophiam satis constitutes puto. Nondum quisquam extitit, qui Historiam Sinensium literariam dederit et cuique autori vera sua opéra, sententias, mentem assignarit. Et vereor ne vetera valde sint interpolata. ltaque nil prohibet ex générali regula, bene sentire nos de veterum doctrina, donec in alia omnia ire cogamur. Certe sanctissima ÿitae praecepta bonam spem praebent etiam doctrinae de religione salutaris. Et quod Longobardus negat ex Confutii scriptis suhstantias incorporales aut praemia poenasque post banc vitam doceri posse, non admodum movere debat’ considevantem, non extare opus viri dogmaticum, sed collecte a discipulis, quae Confutiana dicere possis, tantum pertinentia.ad regulas vitae. Et sane nec in Mosis scriptis nec in caeteris Veteris Testamenti libris satis aut substantiae incorporales aut alterius vitae praemia déclarantur. Literatos Sinenses qui Athei sunt omniaque casu agi ierrique arbitrantur, ego a religione publice recepta menteque eorum a quibus institute est, dissentire non dubito, usque adeo ut dubitem an sua satis proferre ausuri sint, praesertim sub Cam-bio Imperatore. Quid enim spiritibus, quid spirituum cultu opus erat, si omnia nudo matériae impetu fiunt, si nihil cognitionis spiritibus inest ? Et licet Epicurus deos reliquerit inertes, hoc magis verbo quam animo fecisse putandus est. Publicus cultus nun