Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/401

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

388 îbcê üofiœ au 2¢iimi5.

traducem, sic explico : animas humanas in seminibus latentes se tandem exerere, uti se exerunt animae brutorum (Hoc enim traducem volo quod sine miraculo futurum esset), naturae conformius videtur quam transcreatio utpote miraculosa, nam natura miracula non exigit. Fateor durum esse animas humanas in seminibus latentes astruere quae nunquam ad humanae naturae maturitatem perveniant ; sed hoc parum reformidabit philosophus aliquis profanus qui nullo autoritatis divinae respectu ducitur, dicet que non magis id in rationalibus quam irrationalibus absurdum esse aut saltem tanti non esse ut propterea analogia inter utrasque tollenda sit aut ad miracula confugiendum. Hanc ob causam mihi magis probabatur altéra productionem animae rationalis explicandi ratio quam in priori epistola suggerebas et défendebas, ut rempe dicatur novi quidpiam ita creari et ante creatis addi, ut tamen nihil ex natura sua indestructibile interire necesse sil.

Spatium idéale quid ac indéfinitum esse facile tibi assentior ; at massa, quae realis est et realem diffusionem’ sive extensionem habet, quomodo ex monadibus solis diffusione et extensione carentibus resultare possit, necdum assequor ex iis quae hactenus disseruisti, sive quod ea non satis penetrem sive quod principium quodpiam mihi ignotum supponas. Quod si Deus infinitas Monades novas creare posset non augendo massam (nempe ad novae monadis corpus organicum non nisi veteres monades adhibendo) videlur etiam infinitas Monades novas colligere et sibi invicem ita subordinare posse ut diffusio et extensio nulla oriatur. Quod enim sparsim massam non auget, hoc nec collectum extensionem per se faciet. Vide quaeso num opérae pretium sit rem banc maximi in philosophia momenti explanari tlilucide magis ad meum meique similium captum. Sed imprimis juvérit nosse quomodo rcalem corporis Christi in Eucharistia praesentimn juxta principia tua propugnes, quo de argumento nonnihil credo disserueris in opere Tuo Anti-Bayliano. Vale, Vir illustrissime, et dubitaliunculas meas boni consule. Dabam Hildesiac 6 Seplembr. 1709. ..î- -