Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/412

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibnig au bd äofiei. 399

vindicare facile intelligo. Gratias pro monitis : consecution apud Gallos putem ferri posse, quia vox alia commoda deest, sed contradistingué rectius vertetur in distingué. Locum de Gersone et Rusbrokio consulam. ln controversiam de autoritate Ecclesiae ingredi nolim, ne in prolixam discussionem venire necesse sit, `multasque ambiguitates evolvere. Ars nova *Veronii, Nihusii et similium mihi olîm inanis visa est, neque opérae pretium fuerit ista retexere. Et frustra Walenburgii talia défendere conati sunt, quorum olîm in banc rem opellas legi. Baylio credo placuissent, Scepticismi amatori, sed qui contrariam inde conclusionem duxisset. Si rationalitas animae sensitivae praeexistenti non superadditur miraculose, sequitur inde sponte prodire per evolutionem naturalem, alque hoc volui, cum dicerem inesse in actu signato. Si banc phrasin minus commodam putas, aliam substituere licebit.

Ex Liceti loco quaedam probo, alia non probo, rempe illud, animam parentis penes partem vegetalem aut sensitivam dividi. Nam una est anima quaevis et indivisibilis, neque anima quae semini inest, animae paternae portio est. Liceti librum censura aliqua confixum non puto. Cum panis revera non sit substantia, sed ens per aggregationem seu substantiatum resultans ex innumeris monadibus per superadditam quandam Unionem, ejus substantialitas in hac unione consistit ; itaque non necesse est secundum Vos à Deo monades illas aboleri vel mutari, sed tan*tum subirahi id per quod ens novum producunt, rempe Unionem illam ; ita cessabit substantialitas in ea consistens, etsi maneat phaenomenon quod jam ex monadibus illis non orietur, sed ex aliquo divinitus substituto unioni illarum monadum acquivalente. lta nullum aderit revera subjectum substantiale. Sed talibus nos non indigemus qui transsubstantiationem rejicimus. Multipraesentia ejusdem ’corporis non habet opus replicatione aut penetratione dimensionum, sed explicanda est per praesentiae genus nullam habens ad dimensiones relationem. Et revera si Deus efficeret ut aliquid immediate opéraretur in distans, eo ipso ejus multipraesentiam efficeret sine omni penetratione aut replicatione. Secundum nostros non dicitur includi pani corpus Christi, sed cum eo accipi, ubi nulla ad dimensiones alligatio necessaria est.

Non video quid prohibeat genios esse Côa, sed multo his quae novimus nobiliora. An personam cum corpore suo constituant, pendet a na-